|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haereticus qui discredit
unum articulum fidei possit habere fidem informem de aliis articulis.
Non enim intellectus naturalis haeretici est potentior quam intellectus
Catholici. Sed intellectus Catholici indiget adiuvari, ad credendum
quemcumque articulum fidei, dono fidei. Ergo videtur quod nec
haeretici aliquos articulos credere possint sine dono fidei informis.
2. Praeterea, sicut sub fide continentur multi articuli fidei, ita
sub una scientia, puta geometria, continentur multae conclusiones.
Sed homo aliquis potest habere scientiam geometriae circa quasdam
geometricas conclusiones, aliis ignoratis. Ergo homo aliquis potest
habere fidem de aliquibus articulis fidei, alios non credendo.
3. Praeterea, sicut homo obedit Deo ad credendum articulos fidei,
ita etiam ad servanda mandata legis. Sed homo potest esse obediens
circa quaedam mandata et non circa alia. Ergo potest habere fidem
circa quosdam articulos et non circa alios.
Sed contra, sicut peccatum mortale contrariatur caritati, ita
discredere unum articulum contrariatur fidei. Sed caritas non remanet
in homine post unum peccatum mortale. Ergo neque fides postquam
discredit unum articulum fidei.
Respondeo dicendum quod haereticus qui discredit unum articulum fidei
non habet habitum fidei neque formatae neque informis. Cuius ratio est
quia species cuiuslibet habitus dependet ex formali ratione obiecti,
qua sublata, species habitus remanere non potest. Formale autem
obiectum fidei est veritas prima secundum quod manifestatur in
Scripturis sacris et doctrina Ecclesiae. Unde quicumque non
inhaeret, sicut infallibili et divinae regulae, doctrinae Ecclesiae,
quae procedit ex veritate prima in Scripturis sacris manifestata, ille
non habet habitum fidei, sed ea quae sunt fidei alio modo tenet quam
per fidem. Sicut si aliquis teneat mente aliquam conclusionem non
cognoscens medium illius demonstrationis, manifestum est quod non habet
eius scientiam, sed opinionem solum. Manifestum est autem quod ille
qui inhaeret doctrinae Ecclesiae tanquam infallibili regulae, omnibus
assentit quae Ecclesia docet. Alioquin, si de his quae Ecclesia
docet quae vult tenet et quae vult non tenet, non iam inhaeret
Ecclesiae doctrinae sicut infallibili regulae, sed propriae
voluntati. Et sic manifestum est quod haereticus qui pertinaciter
discredit unum articulum non est paratus sequi in omnibus doctrinam
Ecclesiae (si enim non pertinaciter, iam non est haereticus, sed
solum errans). Unde manifestum est quod talis haereticus circa unum
articulum fidem non habet de aliis articulis, sed opinionem quandam
secundum propriam voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod alios articulos fidei, de quibus
haereticus non errat, non tenet eo modo sicut tenet eos fidelis,
scilicet simpliciter inhaerendo primae veritati, ad quod indiget homo
adiuvari per habitum fidei, sed tenet ea quae sunt fidei propria
voluntate et iudicio.
Ad secundum dicendum quod in diversis conclusionibus unius scientiae
sunt diversa media per quae probantur, quorum unum potest cognosci sine
alio. Et ideo homo potest scire quasdam conclusiones unius scientiae,
ignoratis aliis. Sed omnibus articulis fidei inhaeret fides propter
unum medium, scilicet propter veritatem primam propositam nobis in
Scripturis secundum doctrinam Ecclesiae intellectis sane. Et ideo
qui ab hoc medio decidit totaliter fide caret.
Ad tertium dicendum quod diversa praecepta legis possunt referri vel ad
diversa motiva proxima, et sic unum sine alio servari potest. Vel ad
unum motivum primum, quod est perfecte obedire Deo, a quo decidit
quicumque unum praeceptum transgreditur, secundum illud Iac. II,
qui offendit in uno factus est omnium reus.
|
|