|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides non possit esse
maior in uno quam in alio. Quantitas enim habitus attenditur secundum
obiecta. Sed quicumque habet fidem credit omnia quae sunt fidei, quia
qui deficit ab uno totaliter amittit fidem, ut supra dictum est. Ergo
videtur quod fides non possit esse maior in uno quam in alio.
2. Praeterea, ea quae sunt in summo non recipiunt magis neque
minus. Sed ratio fidei est in summo, requiritur enim ad fidem quod
homo inhaereat primae veritati super omnia. Ergo fides non recipit
magis et minus.
3. Praeterea, ita se habet fides in cognitione gratuita sicut
intellectus principiorum in cognitione naturali, eo quod articuli fidei
sunt prima principia gratuitae cognitionis, ut ex dictis patet. Sed
intellectus principiorum aequaliter invenitur in omnibus hominibus.
Ergo et fides aequaliter invenitur in omnibus fidelibus.
Sed contra, ubicumque invenitur parvum et magnum, ibi invenitur maius
et minus. Sed in fide invenitur magnum et parvum, dicit enim dominus
Petro, Matth. XIV, modicae fidei, quare dubitasti? Et mulieri
dixit, Matth. XV, mulier, magna est fides tua. Ergo fides
potest esse maior in uno quam in alio.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quantitas habitus ex
duobus attendi potest, uno modo, ex obiecto; alio modo, secundum
participationem subiecti. Obiectum autem fidei potest dupliciter
considerari, uno modo, secundum formalem rationem; alio modo,
secundum ea quae materialiter credenda proponuntur. Formale autem
obiectum fidei est unum et simplex scilicet veritas prima, ut supra
dictum est. Unde ex hac parte fides non diversificatur in
credentibus, sed est una specie in omnibus, ut supra dictum est. Sed
ea quae materialiter credenda proponuntur sunt plura, et possunt accipi
vel magis vel minus explicite. Et secundum hoc potest unus homo plura
explicite credere quam alius. Et sic in uno potest esse maior fides
secundum maiorem fidei explicationem. Si vero consideretur fides
secundum participationem subiecti, hoc contingit dupliciter. Nam
actus fidei procedit et ex intellectu et ex voluntate, ut supra dictum
est. Potest ergo fides in aliquo dici maior uno modo ex parte
intellectus, propter maiorem certitudinem et firmitatem, alio modo ex
parte voluntatis, propter maiorem promptitudinem seu devotionem vel
confidentiam.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui pertinaciter discredit aliquid
eorum quae sub fide continentur non habet habitum fidei, quem tamen
habet ille qui non explicite omnia credit, sed paratus est omnia
credere. Et secundum hoc ex parte obiecti unus habet maiorem fidem
quam alius, inquantum plura explicite credit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod de ratione fidei est ut veritas prima omnibus
praeferatur. Sed tamen eorum qui eam omnibus praeferunt quidam certius
et devotius se ei subiiciunt quam alii. Et secundum hoc fides est
maior in uno quam in alio.
Ad tertium dicendum quod intellectus principiorum consequitur ipsam
naturam humanam, quae aequaliter in omnibus invenitur. Sed fides
consequitur donum gratiae, quod non est aequaliter in omnibus, ut
supra dictum est. Unde non est eadem ratio. Et tamen secundum
maiorem capacitatem intellectus, unus magis cognoscit virtutem
principiorum quam alius.
|
|