|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod regnativa non debeat poni
species prudentiae. Regnativa enim ordinatur ad iustitiam
conservandam, dicitur enim in V Ethic. quod princeps est custos
iusti. Ergo regnativa magis pertinet ad iustitiam quam ad prudentiam.
2. Praeterea, secundum philosophum, in III Polit., regnum est
una sex politiarum. Sed nulla species prudentiae sumitur secundum
alias quinque politias, quae sunt aristocratia, politia (quae alio
nomine dicitur timocratia), tyrannis, oligarchia, democratia. Ergo
nec secundum regnum debet sumi regnativa.
3. Praeterea, leges condere non solum pertinet ad reges, sed etiam
ad quosdam alios principatus, et etiam ad populum; ut patet per
Isidorum, in libro Etymol. Sed philosophus, in VI Ethic.,
ponit legispositivam partem prudentiae. Inconvenienter igitur loco
eius ponitur regnativa.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Polit., quod
prudentia est propria virtus principis. Ergo specialis prudentia debet
esse regnativa.
Respondeo dicendum quod sicut ex supradictis patet, ad prudentiam
pertinet regere et praecipere. Et ideo ubi invenitur specialis ratio
regiminis et praecepti in humanis actibus, ibi etiam invenitur
specialis ratio prudentiae. Manifestum est autem quod in eo qui non
solum seipsum habet regere, sed etiam communitatem perfectam civitatis
vel regni, invenitur specialis et perfecta ratio regiminis, tanto enim
regimen perfectius est quanto est universalius, ad plura se extendens
et ulteriorem finem attingens. Et ideo regi, ad quem pertinet regere
civitatem vel regnum, prudentia competit secundum specialem et
perfectissimam sui rationem. Et propter hoc regnativa ponitur species
prudentiae.
Ad primum ergo dicendum quod omnia quae sunt virtutum moralium
pertinent ad prudentiam sicut ad dirigentem, unde et ratio recta
prudentiae ponitur in definitione virtutis moralis, ut supra dictum
est. Et ideo etiam executio iustitiae, prout ordinatur ad bonum
commune, quae pertinet ad officium regis, indiget directione
prudentiae. Unde istae duae virtutes sunt maxime propriae regi,
scilicet prudentia et iustitia, secundum illud Ierem. XXIII,
regnabit rex, et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in
terra. Quia tamen dirigere magis pertinet ad regem, exequi vero ad
subditos, ideo regnativa magis ponitur species prudentiae, quae est
directiva, quam iustitiae, quae est executiva.
Ad secundum dicendum quod regnum inter alias politias est optimum
regimen, ut dicitur in VIII Ethic. Et ideo species prudentiae
magis debuit denominari a regno. Ita tamen quod sub regnativa
comprehendantur omnia alia regimina recta, non autem perversa, quae
virtuti opponuntur, unde non pertinent ad prudentiam.
Ad tertium dicendum quod philosophus denominat regnativam a principali
actu regis, qui est leges ponere. Quod etsi conveniat aliis, non
convenit eis nisi secundum quod participant aliquid de regimine regis.
|
|