|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod politica inconvenienter
ponatur pars prudentiae. Regnativa enim est pars politicae
prudentiae, ut dictum est. Sed pars non debet dividi contra totum.
Ergo politica non debet poni alia species prudentiae.
2. Praeterea, species habituum distinguuntur secundum diversa
obiecta. Sed eadem sunt quae oportet regnantem praecipere et subditum
exequi. Ergo politica, secundum quod pertinet ad subditos, non debet
poni species prudentiae distincta a regnativa.
3. Praeterea, unusquisque subditorum est singularis persona. Sed
quaelibet singularis persona seipsam sufficienter dirigere potest per
prudentiam communiter dictam. Ergo non oportet poni aliam speciem
prudentiae quae dicatur politica.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., eius autem
quae circa civitatem haec quidem ut architectonica prudentia
legispositiva; haec autem commune nomen habet politica, circa
singularia existens.
Respondeo dicendum quod servus per imperium movetur a domino et
subditus a principante, aliter tamen quam irrationalia et inanimata
moveantur a suis motoribus. Nam inanimata et irrationalia aguntur
solum ab alio, non autem ipsa agunt seipsa quia non habent dominium sui
actus per liberum arbitrium. Et ideo rectitudo regiminis ipsorum non
est in ipsis, sed solum in motoribus. Sed homines servi, vel
quicumque subditi, ita aguntur ab aliis per praeceptum quod tamen agunt
seipsos per liberum arbitrium. Et ideo requiritur in eis quaedam
rectitudo regiminis per quam seipsos dirigant in obediendo
principatibus. Et ad hoc pertinet species prudentiae quae politica
vocatur.
Ad primum ergo dicendum quod sicut dictum est, regnativa est
perfectissima species prudentiae. Et ideo prudentia subditorum, quae
deficit a prudentia regnativa, retinet sibi nomen commune, ut politica
dicatur, sicut in logicis convertibile quod non significat essentiam
retinet sibi commune nomen proprii.
Ad secundum dicendum quod diversa ratio obiecti diversificat habitum
secundum speciem, ut ex supradictis patet. Eadem autem agenda
considerantur quidem a rege secundum universaliorem rationem quam
considerentur a subdito, qui obedit, uni enim regi in diversis
officiis multi obediunt. Et ideo regnativa comparatur ad hanc
politicam de qua loquimur sicut ars architectonica ad eam quae manu
operatur.
Ad tertium dicendum quod per prudentiam communiter dictam regit homo
seipsum in ordine ad proprium bonum, per politicam autem de qua
loquimur, in ordine ad bonum commune.
|
|