|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oeconomica non debeat
poni species prudentiae. Quia ut philosophus dicit, in VI
Ethic., prudentia ordinatur ad bene vivere totum. Sed oeconomica
ordinatur ad aliquem particularem finem, scilicet ad divitias, ut
dicitur in I Ethic. Ergo oeconomica non est species prudentiae.
2. Praeterea, sicut supra habitum est, prudentia non est nisi
bonorum. Sed oeconomica potest esse etiam malorum, multi enim
peccatores providi sunt in gubernatione familiae. Ergo oeconomica non
debet poni species prudentiae.
3. Praeterea, sicut in regno invenitur principans et subiectum, ita
etiam in domo. Si ergo oeconomica est species prudentiae sicut et
politica, deberet etiam paterna prudentia poni, sicut et regnativa.
Non autem ponitur. Ergo nec oeconomica debet poni species
prudentiae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
illarum, scilicet prudentiarum quae se habent ad regimen multitudinis,
haec quidem oeconomica, haec autem legispositiva, haec autem
politica.
Respondeo dicendum quod ratio obiecti diversificata secundum universale
et particulare, vel secundum totum et partem, diversificat artes et
virtutes, secundum quam diversitatem una est principalis respectu
alterius. Manifestum est autem quod domus medio modo se habet inter
unam singularem personam et civitatem vel regnum, nam sicut una
singularis persona est pars domus, ita una domus est pars civitatis vel
regni. Et ideo sicut prudentia communiter dicta, quae est regitiva
unius, distinguitur a politica prudentia, ita oportet quod oeconomica
distinguatur ab utraque.
Ad primum ergo dicendum quod divitiae comparantur ad oeconomicam non
sicut finis ultimus, sed sicut instrumenta quaedam, ut dicitur in I
Polit. Finis autem ultimus oeconomicae est totum bene vivere secundum
domesticam conversationem. Philosophus autem I Ethic. ponit
exemplificando divitias finem oeconomicae secundum studium plurimorum.
Ad secundum dicendum quod ad aliqua particularia quae sunt in domo
disponenda possunt aliqui peccatores provide se habere, sed non ad
ipsum totum bene vivere domesticae conversationis, ad quod praecipue
requiritur vita virtuosa.
Ad tertium dicendum quod pater in domo habet quandam similitudinem
regii principatus, ut dicitur in VIII Ethic., non tamen habet
perfectam potestatem regiminis sicut rex. Et ideo non ponitur
separatim paterna species prudentiae, sicut regnativa.
|
|