|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod militaris non debeat
poni species prudentiae. Prudentia enim contra artem dividitur, ut
dicitur in VI Ethic. Sed militaris videtur esse quaedam ars in
rebus bellicis; sicut patet per philosophum, in III Ethic. Ergo
militaris non debet poni species prudentiae.
2. Praeterea, sicut militare negotium continetur sub politico, ita
etiam et plura alia negotia, sicut mercatorum, artificum et aliorum
huiusmodi. Sed secundum alia negotia quae sunt in civitate non
accipiuntur aliquae species prudentiae. Ergo etiam neque secundum
militare negotium.
3. Praeterea, in rebus bellicis plurimum valet militum fortitudo.
Ergo militaris magis pertinet ad fortitudinem quam ad prudentiam.
Sed contra est quod dicitur Prov. XXIV, cum dispositione initur
bellum, et erit salus ubi sunt multa consilia. Sed consiliari
pertinet ad prudentiam. Ergo in rebus bellicis maxime necessaria est
aliqua species prudentiae quae militaris dicitur.
Respondeo dicendum quod ea quae secundum artem et rationem aguntur
conformia esse oportet his quae sunt secundum naturam, quae a ratione
divina sunt instituta. Natura autem ad duo intendit primo quidem, ad
regendum unamquamque rem in seipsa; secundo vero, ad resistendum
extrinsecis impugnantibus et corruptivis. Et propter hoc non solum
dedit animalibus vim concupiscibilem, per quam moveantur ad ea quae
sunt saluti eorum accommoda; sed etiam vim irascibilem, per quam
animal resistit impugnantibus. Unde et in his quae sunt secundum
rationem non solum oportet esse prudentiam politicam, per quam
convenienter disponantur ea quae pertinent ad bonum commune; sed etiam
militarem, per quam hostium insultus repellantur.
Ad primum ergo dicendum quod militaris potest esse ars secundum quod
habet quasdam regulas recte utendi quibusdam exterioribus rebus, puta
armis et equis, sed secundum quod ordinatur ad bonum commune, habet
magis rationem prudentiae.
Ad secundum dicendum quod alia negotia quae sunt in civitate ordinantur
ad aliquas particulares utilitates, sed militare negotium ordinatur ad
tuitionem totius boni communis.
Ad tertium dicendum quod executio militiae pertinet ad fortitudinem,
sed directio ad prudentiam, et praecipue secundum quod est in duce
exercitus.
|
|