|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod eubulia non sit virtus.
Quia secundum Augustinum, in libro de Lib. Arb., virtutibus
nullus male utitur. Sed eubulia, quae est bene consiliativa, aliqui
male utuntur, vel quia astuta consilia excogitant ad malos fines
consequendos; aut quia etiam ad bonos fines consequendos aliqua peccata
ordinant, puta qui furatur ut eleemosynam det. Ergo eubulia non est
virtus.
2. Praeterea, virtus perfectio quaedam est, ut dicitur in VII
Phys. Sed eubulia circa consilium consistit, quod importat
dubitationem et inquisitionem, quae imperfectionis sunt. Ergo eubulia
non est virtus.
3. Praeterea, virtutes sunt connexae ad invicem, ut supra habitum
est. Sed eubulia non est connexa aliis virtutibus multi enim
peccatores sunt bene consiliativi, et multi iusti sunt in consiliis
tardi. Ergo eubulia non est virtus.
Sed contra est quod eubulia est rectitudo consilii, ut philosophus
dicit, in VI Ethic. Sed recta ratio perficit rationem virtutis.
Ergo eubulia est virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, de ratione virtutis
humanae est quod faciat actum hominis bonum. Inter ceteros autem actus
hominis proprium est ei consiliari, quia hoc importat quandam rationis
inquisitionem circa agenda, in quibus consistit vita humana; nam vita
speculativa est supra hominem, ut dicitur in X Ethic. Eubulia autem
importat bonitatem consilii, dicitur enim ab eu, quod est bonum, et
boule, quod est consilium, quasi bona consiliatio, vel potius bene
consiliativa. Unde manifestum est quod eubulia est virtus humana.
Ad primum ergo dicendum quod non est bonum consilium sive aliquis malum
finem sibi in consiliando praestituat, sive etiam ad bonum finem malas
vias adinveniat. Sicut etiam in speculativis non est bona ratiocinatio
sive aliquis falsum concludat, sive etiam concludat verum ex falsis,
quia non utitur convenienti medio. Et ideo utrumque praedictorum est
contra rationem eubuliae, ut philosophus dicit, in VI Ethic.
Ad secundum dicendum quod etsi virtus sit essentialiter perfectio
quaedam, non tamen oportet quod omne illud quod est materia virtutis
perfectionem importet. Oportet enim circa omnia humana perfici per
virtutes, et non solum circa actus rationis, inter quos est
consilium; sed etiam circa passiones appetitus sensitivi, quae adhuc
sunt multo imperfectiores. Vel potest dici quod virtus humana est
perfectio secundum modum hominis, qui non potest per certitudinem
comprehendere veritatem rerum simplici intuitu; et praecipue in
agibilibus, quae sunt contingentia.
Ad tertium dicendum quod in nullo peccatore, inquantum huiusmodi,
invenitur eubulia. Omne enim peccatum est contra bonam
consiliationem. Requiritur enim ad bene consiliandum non solum
adinventio vel excogitatio eorum quae sunt opportuna ad finem, sed
etiam aliae circumstantiae, scilicet tempus congruum, ut nec nimis
tardus nec nimis velox sit in consiliis; et modus consiliandi, ut
scilicet sit firmus in suo consilio; et aliae huiusmodi debitae
circumstantiae, quae peccator peccando non observat. Quilibet autem
virtuosus est bene consiliativus in his quae ordinantur ad finem
virtutis, licet forte in aliquibus particularibus negotiis non sit bene
consiliativus, puta in mercationibus vel in rebus bellicis vel in
aliquo huiusmodi.
|
|