|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod eubulia non sit virtus
distincta a prudentia. Quia ut philosophus dicit, in VI Ethic.,
videtur prudentis esse bene consiliari. Sed hoc pertinet ad eubuliam,
ut dictum est. Ergo eubulia non distinguitur a prudentia.
2. Praeterea, humani actus, ad quos ordinantur humanae virtutes,
praecipue specificantur ex fine, ut supra habitum est. Sed ad eundem
finem ordinantur eubulia et prudentia, ut dicitur VI Ethic., idest
non ad quendam particularem finem, sed ad communem finem totius vitae.
Ergo eubulia non est virtus distincta a prudentia.
3. Praeterea, in scientiis speculativis ad eandem scientiam pertinet
inquirere et determinare. Ergo pari ratione in operativis hoc pertinet
ad eandem virtutem. Sed inquirere pertinet ad eubuliam, determinare
autem ad prudentiam. Ergo eubulia non est alia virtus a prudentia.
Sed contra, prudentia est praeceptiva, ut dicitur in VI Ethic.
Hoc autem non convenit eubuliae. Ergo eubulia est alia virtus a
prudentia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, virtus proprie
ordinatur ad actum, quem reddit bonum. Et ideo oportet secundum
differentiam actuum esse diversas virtutes, et maxime quando non est
eadem ratio bonitatis in actibus. Si enim esset eadem ratio bonitatis
in eis, tunc ad eandem virtutem pertinerent diversi actus, sicut ex
eodem dependet bonitas amoris, desiderii et gaudii, et ideo omnia ista
pertinent ad eandem virtutem caritatis. Actus autem rationis ordinati
ad opus sunt diversi, nec habent eandem rationem bonitatis, ex alia
enim efficitur homo bene consiliativus, et bene iudicativus, et bene
praeceptivus; quod patet ex hoc quod ista aliquando ab invicem
separantur. Et ideo oportet aliam esse virtutem eubuliam, per quam
homo est bene consiliativus; et aliam prudentiam, per quam homo est
bene praeceptivus. Et sicut consiliari ordinatur ad praecipere tanquam
ad principalius, ita etiam eubulia ordinatur ad prudentiam tanquam ad
principaliorem virtutem; sine qua nec virtus esset, sicut nec morales
virtutes sine prudentia, nec ceterae virtutes sine caritate.
Ad primum ergo dicendum quod ad prudentiam pertinet bene consiliari
imperative, ad eubuliam autem elicitive.
Ad secundum dicendum quod ad unum finem ultimum, quod est bene vivere
totum, ordinantur diversi actus secundum quendam gradum, nam praecedit
consilium, sequitur iudicium, et ultimum est praeceptum, quod
immediate se habet ad finem ultimum, alii autem duo actus remote se
habent. Qui tamen habent quosdam proximos fines, consilium quidem
inventionem eorum quae sunt agenda; iudicium autem certitudinem. Unde
ex hoc non sequitur quod eubulia et prudentia non sint diversae
virtutes, sed quod eubulia ordinetur ad prudentiam sicut virtus
secundaria ad principalem.
Ad tertium dicendum quod etiam in speculativis alia rationalis scientia
est dialectica, quae ordinatur ad inquisitionem inventivam; et alia
scientia demonstrativa, quae est veritatis determinativa.
|
|