|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod synesis non sit virtus.
Virtutes enim non insunt nobis a natura, ut dicitur in II Ethic.
Sed synesis inest aliquibus a natura, ut dicit philosophus, in VI
Ethic. Ergo synesis non est virtus.
2. Praeterea, synesis, ut in eodem libro dicitur, est solum
iudicativa. Sed iudicium solum, sine praecepto, potest esse etiam in
malis. Cum ergo virtus sit solum in bonis, videtur quod synesis non
sit virtus.
3. Praeterea, nunquam est defectus in praecipiendo nisi sit aliquis
defectus in iudicando, saltem in particulari operabili, in quo omnis
malus errat. Si ergo synesis ponitur virtus ad bene iudicandum,
videtur quod non sit necessaria alia virtus ad bene praecipiendum. Et
ideo prudentia erit superflua, quod est inconveniens. Non ergo
synesis est virtus.
Sed contra, iudicium est perfectius quam consilium. Sed eubulia,
quae est bene consiliativa, est virtus. Ergo multo magis synesis,
quae est bene iudicativa, est virtus.
Respondeo dicendum quod synesis importat iudicium rectum non quidem
circa speculabilia, sed circa particularia operabilia, circa quae
etiam est prudentia. Unde secundum synesim dicuntur in Graeco aliqui
syneti, idest sensati, vel eusyneti, idest homines boni sensus,
sicut e contrario qui carent hac virtute dicuntur asyneti, idest
insensati. Oportet autem quod secundum differentiam actuum qui non
reducuntur in eandem causam sit etiam diversitas virtutum. Manifestum
est autem quod bonitas consilii et bonitas iudicii non reducuntur in
eandem causam, multi enim sunt bene consiliativi qui tamen non sunt
bene sensati, quasi recte iudicantes. Sicut etiam in speculativis
aliqui sunt bene inquirentes, propter hoc quod ratio eorum prompta est
ad discurrendum per diversa, quod videtur provenire ex dispositione
imaginativae virtutis, quae de facili potest formare diversa
phantasmata, et tamen huiusmodi quandoque non sunt boni iudicii, quod
est propter defectum intellectus, qui maxime contingit ex mala
dispositione communis sensus non bene iudicantis. Et ideo oportet
praeter eubuliam esse aliam virtutem quae est bene iudicativa. Et haec
dicitur synesis.
Ad primum ergo dicendum quod rectum iudicium in hoc consistit quod vis
cognoscitiva apprehendat rem aliquam secundum quod in se est. Quod
quidem provenit ex recta dispositione virtutis apprehensivae, sicut in
speculo, si fuerit bene dispositum, imprimuntur formae corporum
secundum quod sunt; si vero fuerit speculum male dispositum, apparent
ibi imagines distortae et prave se habentes. Quod autem virtus
cognoscitiva sit bene disposita ad recipiendum res secundum quod sunt,
contingit quidem radicaliter ex natura, consummative autem ex exercitio
vel ex munere gratiae. Et hoc dupliciter. Uno modo, directe ex
parte ipsius cognoscitivae virtutis, puta quia non est imbuta pravis
conceptionibus, sed veris et rectis, et hoc pertinet ad synesim
secundum quod est specialis virtus. Alio modo, indirecte, ex bona
dispositione appetitivae virtutis, ex qua sequitur quod homo bene
iudicet de appetibilibus. Et sic bonum virtutis iudicium consequitur
habitus virtutum moralium, sed circa fines, synesis autem est magis
circa ea quae sunt ad finem.
Ad secundum dicendum quod in malis potest quidem iudicium rectum esse
in universali, sed in particulari agibili semper eorum iudicium
corrumpitur, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod contingit quandoque id quod bene iudicatum est
differri, vel negligenter agi aut inordinate. Et ideo post virtutem
quae est bene iudicativa necessaria est finalis virtus principalis quae
sit bene praeceptiva, scilicet prudentia.
|
|