|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gnome non sit specialis
virtus a synesi distincta. Quia secundum synesim dicitur aliquis bene
iudicativus. Sed nullus potest dici bene iudicativus nisi in omnibus
bene iudicet. Ergo synesis se extendit ad omnia diiudicanda. Non est
ergo aliqua alia virtus bene iudicativa quae gnome vocatur.
2. Praeterea, iudicium medium est inter consilium et praeceptum.
Sed una tantum virtus est bene consiliativa, scilicet eubulia; et una
tantum virtus est bene praeceptiva, scilicet prudentia. Ergo una
tantum est virtus bene iudicativa, scilicet synesis.
3. Praeterea, ea quae raro accidunt, in quibus oportet a communibus
legibus discedere, videntur praecipue casualia esse, quorum non est
ratio, ut dicitur in II Phys. Omnes autem virtutes intellectuales
pertinent ad rationem rectam. Ergo circa praedicta non est aliqua
virtus intellectualis.
Sed contra est quod philosophus determinat, in VI Ethic., gnomen
esse specialem virtutem.
Respondeo dicendum quod habitus cognoscitivi distinguuntur secundum
altiora vel inferiora principia, sicut sapientia in speculativis
altiora principia considerat quam scientia, et ideo ab ea
distinguitur. Et ita etiam oportet esse in activis. Manifestum est
autem quod illa quae sunt praeter ordinem inferioris principii sive
causae reducuntur quandoque in ordinem altioris principii, sicut
monstruosi partus animalium sunt praeter ordinem virtutis activae in
semine, tamen cadunt sub ordine altioris principii, scilicet caelestis
corporis, vel ulterius providentiae divinae. Unde ille qui
consideraret virtutem activam in semine non posset iudicium certum ferre
de huiusmodi monstris, de quibus tamen potest iudicari secundum
considerationem divinae providentiae. Contingit autem quandoque
aliquid esse faciendum praeter communes regulas agendorum, puta cum
impugnatori patriae non est depositum reddendum, vel aliquid aliud
huiusmodi. Et ideo oportet de huiusmodi iudicare secundum aliqua
altiora principia quam sint regulae communes, secundum quas iudicat
synesis. Et secundum illa altiora principia exigitur altior virtus
iudicativa, quae vocatur gnome, quae importat quandam perspicacitatem
iudicii.
Ad primum ergo dicendum quod synesis est vere iudicativa de omnibus
quae secundum communes regulas fiunt. Sed praeter communes regulas
sunt quaedam alia diiudicanda, ut iam dictum est.
Ad secundum dicendum quod iudicium debet sumi ex propriis principiis
rei, inquisitio autem fit etiam per communia. Unde etiam in
speculativis dialectica, quae est inquisitiva, procedit ex
communibus, demonstrativa autem, quae est iudicativa, procedit ex
propriis. Et ideo eubulia, ad quam pertinet inquisitio consilii, est
una de omnibus, non autem synesis, quae est iudicativa. Praeceptum
autem respicit in omnibus unam rationem boni. Et ideo etiam prudentia
non est nisi una.
Ad tertium dicendum quod omnia illa quae praeter communem cursum
contingere possunt considerare pertinet ad solam providentiam divinam,
sed inter homines ille qui est magis perspicax potest plura horum sua
ratione diiudicare. Et ad hoc pertinet gnome, quae importat quandam
perspicacitatem iudicii.
|
|