|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod consilium non debeat poni
inter dona spiritus sancti. Dona enim spiritus sancti in adiutorium
virtutum dantur; ut patet per Gregorium, in II Moral. Sed ad
consiliandum homo sufficienter perficitur per virtutem prudentiae, vel
etiam eubuliae, ut ex dictis patet. Ergo consilium non debet poni
inter dona spiritus sancti.
2. Praeterea, haec videtur esse differentia inter septem dona
spiritus sancti et gratias gratis datas, quod gratiae gratis datae non
dantur omnibus, sed distribuuntur diversis; dona autem spiritus sancti
dantur omnibus habentibus spiritum sanctum. Sed consilium videtur esse
de his quae specialiter aliquibus a spiritu sancto dantur, secundum
illud I Machab. II, ecce Simon, frater vester, ipse vir
consilii est. Ergo consilium magis debet poni inter gratias gratis
datas quam inter septem dona spiritus sancti.
3. Praeterea, Rom. VIII dicitur, qui spiritu Dei aguntur,
hi filii Dei sunt. Sed his qui ab alio aguntur non competit
consilium. Cum igitur dona spiritus sancti maxime competant filiis
Dei, qui acceperunt spiritum adoptionis filiorum, videtur quod
consilium inter dona spiritus sancti poni non debeat.
Sed contra est quod Isaiae XI dicitur, requiescet super eum
spiritus consilii et fortitudinis.
Respondeo dicendum quod dona spiritus sancti, ut supra dictum est,
sunt quaedam dispositiones quibus anima redditur bene mobilis a spiritu
sancto. Deus autem movet unumquodque secundum modum eius quod
movetur, sicut creaturam corporalem movet per tempus et locum,
creaturam autem spiritualem per tempus et non per locum, ut Augustinus
dicit, VIII super Gen. ad Litt. Est autem proprium rationali
creaturae quod per inquisitionem rationis moveatur ad aliquid agendum,
quae quidem inquisitio consilium dicitur. Et ideo spiritus sanctus per
modum consilii creaturam rationalem movet. Et propter hoc consilium
ponitur inter dona spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum quod prudentia vel eubulia, sive sit acquisita
sive infusa, dirigit hominem in inquisitione consilii secundum ea quae
ratio comprehendere potest, unde homo per prudentiam vel eubuliam fit
bene consilians vel sibi vel alii. Sed quia humana ratio non potest
comprehendere singularia et contingentia quae occurrere possunt, fit
quod cogitationes mortalium sunt timidae, et incertae providentiae
nostrae, ut dicitur Sap. IX. Et ideo indiget homo in inquisitione
consilii dirigi a Deo, qui omnia comprehendit. Quod fit per donum
consilii, per quod homo dirigitur quasi consilio a Deo accepto.
Sicut etiam in rebus humanis qui sibi ipsis non sufficiunt in
inquisitione consilii a sapientioribus consilium requirunt.
Ad secundum dicendum quod hoc potest pertinere ad gratiam gratis datam
quod aliquis sit ita boni consilii quod aliis consilium praebeat. Sed
quod aliquis a Deo consilium habeat quid fieri oporteat in his quae
sunt necessaria ad salutem, hoc est commune omnium sanctorum.
Ad tertium dicendum quod filii Dei aguntur a spiritu sancto secundum
modum eorum, salvato scilicet libero arbitrio, quae est facultas
voluntatis et rationis. Et sic inquantum ratio a spiritu sancto
instruitur de agendis, competit filiis Dei donum consilii.
|
|