|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum consilii non
respondeat convenienter virtuti prudentiae. Inferius enim in suo
supremo attingit id quod est superius, ut patet per Dionysium, VII
cap. de Div. Nom., sicut homo attingit Angelum secundum
intellectum. Sed virtus cardinalis est inferior dono, ut supra
habitum est. Cum ergo consilium sit primus et infimus actus
prudentiae, supremus autem actus eius est praecipere, medius autem
iudicare; videtur quod donum respondens prudentiae non sit consilium,
sed magis iudicium vel praeceptum.
2. Praeterea, uni virtuti sufficienter auxilium praebetur per unum
donum, quia quanto aliquid est superius tanto est magis unitum, ut
probatur in libro de causis. Sed prudentiae auxilium praebetur per
donum scientiae, quae non solum est speculativa, sed etiam practica,
ut supra habitum est. Ergo donum consilii non respondet virtuti
prudentiae.
3. Praeterea, ad prudentiam proprie pertinet dirigere, ut supra
habitum est. Sed ad donum consilii pertinet quod homo dirigatur a
Deo, sicut dictum est. Ergo donum consilii non pertinet ad virtutem
prudentiae.
Sed contra est quod donum consilii est circa ea quae sunt agenda
propter finem. Sed circa haec etiam est prudentia. Ergo sibi invicem
correspondent.
Respondeo dicendum quod principium motivum inferius praecipue adiuvatur
et perficitur per hoc quod movetur a superiori motivo principio, sicut
corpus in hoc quod movetur a spiritu. Manifestum est autem quod
rectitudo rationis humanae comparatur ad rationem divinam sicut
principium motivum inferius ad superius, ratio enim aeterna est suprema
regula omnis humanae rectitudinis. Et ideo prudentia, quae importat
rectitudinem rationis, maxime perficitur et iuvatur secundum quod
regulatur et movetur a spiritu sancto. Quod pertinet ad donum
consilii, ut dictum est. Unde donum consilii respondet prudentiae,
sicut ipsam adiuvans et perficiens.
Ad primum ergo dicendum quod iudicare et praecipere non est moti, sed
moventis. Et quia in donis spiritus sancti mens humana non se habet ut
movens, sed magis ut mota, ut supra dictum est; inde est quod non
fuit conveniens quod donum correspondens prudentiae praeceptum diceretur
vel iudicium, sed consilium, per quod potest significari motio mentis
consiliatae ab alio consiliante.
Ad secundum dicendum quod scientiae donum non directe respondet
prudentiae, cum sit in speculativa, sed secundum quandam extensionem
eam adiuvat. Donum autem consilii directe respondet prudentiae, sicut
circa eadem existens.
Ad tertium dicendum quod movens motum ex hoc quod movetur movet. Unde
mens humana ex hoc ipso quod dirigitur a spiritu sancto, fit potens
dirigere se et alios.
|
|