|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod donum consilii non
maneat in patria. Consilium enim est eorum quae sunt agenda propter
finem. Sed in patria nihil erit agendum propter finem, quia ibi
homines ultimo fine potiuntur. Ergo in patria non est donum consilii.
2. Praeterea, consilium dubitationem importat, in his enim quae
manifesta sunt ridiculum est consiliari, sicut patet per philosophum,
in III Ethic. In patria autem tolletur omnis dubitatio. Ergo in
patria non erit consilium.
3. Praeterea, in patria sancti maxime Deo conformantur, secundum
illud I Ioan. III, cum apparuerit, similes ei erimus. Sed Deo
non convenit consilium, secundum illud Rom. XI, quis consiliarius
eius fuit? Ergo etiam neque sanctis in patria competit donum
consilii.
Sed contra est quod dicit Gregorius, XVII Moral., cumque
uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae consilium
ducitur, eiusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine vel non
obtinuisse perhibetur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona spiritus sancti ad
hoc pertinent quod creatura rationalis movetur a Deo. Circa motionem
autem humanae mentis a Deo duo considerari oportet. Primo quidem,
quod alia est dispositio eius quod movetur dum movetur; et alia dum est
in termino motus. Et quidem quando movens est solum principium
movendi, cessante motu cessat actio moventis super mobile, quod iam
pervenit ad terminum, sicut domus, postquam aedificata est, non
aedificatur ulterius ab aedificatore. Sed quando movens non solum est
causa movendi, sed etiam est causa ipsius formae ad quam est motus,
tunc non cessat actio moventis etiam post adeptionem formae, sicut sol
illuminat aerem etiam postquam est illuminatus. Et hoc modo Deus
causat in nobis et virtutem et cognitionem non solum quando primo
acquirimus, sed etiam quandiu in eis perseveramus. Et sic cognitionem
agendorum causat Deus in beatis, non quasi in ignorantibus, sed quasi
continuando in eis cognitionem eorum quae agenda sunt. Tamen quaedam
sunt quae beati, vel Angeli vel homines, non cognoscunt, quae non
sunt de essentia beatitudinis, sed pertinent ad gubernationem rerum
secundum divinam providentiam. Et quantum ad hoc est aliud
considerandum, scilicet quod mens beatorum aliter movetur a Deo, et
aliter mens viatorum. Nam mens viatorum movetur a Deo in agendis per
hoc quod sedatur anxietas dubitationis in eis praecedens. In mente
vero beatorum circa ea quae non cognoscunt est simplex nescientia, a
qua etiam Angeli purgantur, secundum Dionysium, VI cap. Eccl.
Hier., non autem praecedit in eis inquisitio dubitationis, sed
simplex conversio ad Deum. Et hoc est Deum consulere, sicut
Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt., quod Angeli de
inferioribus Deum consulunt. Unde et instructio qua super hoc a Deo
instruuntur consilium dicitur. Et secundum hoc donum consilii est in
beatis, inquantum in eis a Deo continuatur cognitio eorum quae
sciunt; et inquantum illuminantur de his quae nesciunt circa agenda.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in beatis sunt aliqui actus ordinati
ad finem, vel quasi procedentes ex consecutione finis, sicut quod
Deum laudant; vel quibus alios pertrahunt ad finem quem ipsi sunt
consecuti, sicut sunt ministeria Angelorum et orationes sanctorum.
Et quantum ad hoc habet in eis locum donum consilii.
Ad secundum dicendum quod dubitatio pertinet ad consilium secundum
statum vitae praesentis, non autem pertinet secundum quod est consilium
in patria. Sicut etiam virtutes cardinales non habent omnino eosdem
actus in patria et in via.
Ad tertium dicendum quod consilium non est in Deo sicut in
recipiente, sed sicut in dante. Hoc autem modo conformantur Deo
sancti in patria, sicut recipiens influenti.
|
|