|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quinta beatitudo, quae
est de misericordia, non respondeat dono consilii. Omnes enim
beatitudines sunt quidam actus virtutum, ut supra habitum est. Sed
per consilium in omnibus virtutum actibus dirigimur. Ergo consilio non
respondet magis quinta beatitudo quam alia.
2. Praeterea, praecepta dantur de his quae sunt de necessitate
salutis, consilium autem datur de his quae non sunt de necessitate
salutis. Misericordia autem est de necessitate salutis, secundum
illud Iac. II, iudicium sine misericordia ei qui non fecit
misericordiam, paupertas autem non est de necessitate salutis, sed
pertinet ad perfectionem vitae, ut patet Matth. XIX. Ergo dono
consilii magis respondet beatitudo paupertatis quam beatitudo
misericordiae.
3. Praeterea, fructus consequuntur ad beatitudines, important enim
delectationem quandam spiritualem quae consequitur perfectos actus
virtutum. Sed inter fructus non ponitur aliquid respondens dono
consilii, ut patet Gal. V. Ergo etiam beatitudo misericordiae non
respondet dono consilii.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, consilium convenit misericordibus, quia unicum remedium est de
tantis malis erui, dimittere aliis et dare.
Respondeo dicendum quod consilium proprie est de his quae sunt utilia
ad finem. Unde ea quae maxime sunt utilia ad finem maxime debent
correspondere dono consilii. Hoc autem est misericordia, secundum
illud I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis est. Et ideo
specialiter dono consilii respondet beatitudo misericordiae, non sicut
elicienti, sed sicut dirigenti.
Ad primum ergo dicendum quod etsi consilium dirigat in omnibus actibus
virtutum, specialiter tamen dirigit in operibus misericordiae, ratione
iam dicta.
Ad secundum dicendum quod consilium, secundum quod est donum spiritus
sancti, dirigit nos in omnibus quae ordinantur in finem vitae
aeternae, sive sint de necessitate salutis sive non. Et tamen non
omne opus misericordiae est de necessitate salutis.
Ad tertium dicendum quod fructus importat quoddam ultimum. In
practicis autem non est ultimum in cognitione, sed in operatione, quae
est finis. Et ideo inter fructus nihil ponitur quod pertineat ad
cognitionem practicam, sed solum ea quae pertinent ad operationes, in
quibus cognitio practica dirigit. Inter quae ponitur bonitas et
benignitas, quae respondent misericordiae.
|
|