|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod imprudentia non sit
peccatum. Omne enim peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit.
Imprudentia autem non est aliquid voluntarium, nullus enim vult esse
imprudens. Ergo imprudentia non est peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum nascitur cum homine nisi originale.
Sed imprudentia nascitur cum homine, unde et iuvenes imprudentes
sunt. Nec est originale peccatum, quod opponitur originali
iustitiae. Ergo imprudentia non est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum per poenitentiam tollitur. Sed
imprudentia non tollitur per poenitentiam. Ergo imprudentia non est
peccatum.
Sed contra, spiritualis thesaurus gratiae non tollitur nisi per
peccatum. Tollitur autem per imprudentiam, secundum illud Prov.
XXI, thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti, et homo
imprudens dissipabit illud.
Respondeo dicendum quod imprudentia dupliciter accipi potest, uno
modo, privative; alio modo, contrarie. Negative autem non proprie
dicitur, ita scilicet quod importet solam carentiam prudentiae, quae
potest esse sine peccato. Privative quidem imprudentia dicitur
inquantum aliquis caret prudentia quam natus est et debet habere. Et
secundum hoc imprudentia est peccatum ratione negligentiae, qua quis
non adhibet studium ad prudentiam habendam. Contrarie vero accipitur
imprudentia secundum quod ratio contrario modo movetur vel agit
prudentiae. Puta, si recta ratio prudentiae agit consiliando,
imprudens consilium spernit, et sic de aliis quae in actu prudentis
observanda sunt. Et hoc modo imprudentia est peccatum secundum
rationem propriam prudentiae. Non enim potest hoc contingere quod homo
contra prudentiam agat, nisi divertens a regulis quibus ratio
prudentiae rectificatur. Unde si hoc contingat per aversionem a
regulis divinis, est peccatum mortale, puta cum quis quasi contemnens
et repudians divina documenta, praecipitanter agit. Si vero praeter
eas agat absque contemptu, et absque detrimento eorum quae sunt de
necessitate salutis, est peccatum veniale.
Ad primum ergo dicendum quod deformitatem imprudentiae nullus vult,
sed actum imprudentiae vult temerarius, qui vult praecipitanter agere.
Unde et philosophus dicit, VI Ethic., quod ille qui circa
prudentiam peccat volens, minus acceptatur.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de imprudentia secundum
quod sumitur negative. Sciendum tamen quod carentia prudentiae et
cuiuslibet virtutis includitur in carentia originalis iustitiae, quae
totam animam perficiebat. Et secundum hoc omnes isti defectus virtutum
possunt reduci ad originale peccatum.
Ad tertium dicendum quod per poenitentiam restituitur prudentia
infusa, et sic cessat carentia huius prudentiae. Non tamen
restituitur prudentia acquisita quantum ad habitum, sed tollitur actus
contrarius, in quo proprie consistit peccatum imprudentiae.
|
|