|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imprudentia non sit
speciale peccatum. Quicumque enim peccat agit contra rationem rectam,
quae est prudentia. Sed imprudentia consistit in hoc quod aliquis agit
contra prudentiam, ut dictum est. Ergo imprudentia non est speciale
peccatum.
2. Praeterea, prudentia magis est affinis moralibus actibus quam
scientia. Sed ignorantia, quae opponitur scientiae, ponitur inter
generales causas peccati. Ergo multo magis imprudentia.
3. Praeterea, peccata contingunt ex hoc quod virtutum circumstantiae
corrumpuntur, unde et Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod malum contingit ex singularibus defectibus. Sed multa requiruntur
ad prudentiam, sicut ratio, intellectus, docilitas, et cetera quae
supra posita sunt. Ergo multae sunt imprudentiae species. Ergo non
est peccatum speciale.
Sed contra, imprudentia est contrarium prudentiae, ut dictum est.
Sed prudentia est una virtus specialis. Ergo imprudentia est unum
vitium speciale.
Respondeo dicendum quod aliquod vitium vel peccatum potest dici
generale dupliciter, uno modo, absolute, quia scilicet est generale
respectu omnium peccatorum; alio modo, quia est generale respectu
quorundam vitiorum quae sunt species eius. Primo autem modo potest
dici aliquod vitium generale dupliciter. Uno modo, per essentiam,
quia scilicet praedicatur de omnibus peccatis. Et hoc modo imprudentia
non est generale peccatum, sicut nec prudentia generalis virtus, cum
sint circa actus speciales, scilicet circa ipsos actus rationis. Alio
modo, per participationem. Et hoc modo imprudentia est generale
peccatum. Sicut enim prudentia participatur quodammodo in omnibus
virtutibus, inquantum est directiva earum, ita et imprudentia in
omnibus vitiis et peccatis, nullum enim peccatum accidere potest nisi
sit defectus in aliquo actu rationis dirigentis, quod pertinet ad
imprudentiam. Si vero dicatur peccatum generale non simpliciter, sed
secundum aliquod genus, quia scilicet continet sub se multas species;
sic imprudentia est generale peccatum. Continet enim sub se diversas
species tripliciter. Uno quidem modo, per oppositum ad diversas
partes subiectivas prudentiae. Sicut enim distinguitur prudentia in
monasticam, quae est regitiva unius, et in alias species prudentiae
quae sunt multitudinis regitivae, ut supra habitum est; ita etiam
imprudentia. Alio modo, secundum partes quasi potentiales
prudentiae, quae sunt virtutes adiunctae, et accipiuntur secundum
diversos actus rationis. Et hoc modo, quantum ad defectum consilii,
circa quod est eubulia, est praecipitatio, sive temeritas,
imprudentiae species. Quantum vero ad defectum iudicii, circa quod
sunt synesis et gnome, est inconsideratio. Quantum vero ad ipsum
praeceptum, quod est proprius actus prudentiae, est inconstantia et
negligentia. Tertio modo possunt sumi per oppositum ad ea quae
requiruntur ad prudentiam, quae sunt quasi partes integrales
prudentiae. Sed quia omnia illa ordinantur ad dirigendum praedictos
tres rationis actus, inde est quod omnes defectus oppositi reducuntur
ad quatuor praedictas partes. Sicut incautela et incircumspectio
includitur sub inconsideratione. Quod autem aliquis deficiat a
docilitate vel memoria vel ratione, pertinet ad praecipitationem.
Improvidentia vero et defectus intelligentiae et solertiae pertinent ad
negligentiam et inconstantiam.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de generalitate quae
est secundum participationem.
Ad secundum dicendum quod quia scientia est magis remota a moralibus
quam prudentia secundum propriam rationem utriusque, inde est quod
ignorantia non habet de se rationem peccati moralis, sed solum ratione
negligentiae praecedentis vel effectus sequentis. Et propter hoc
ponitur inter generales causas peccati. Sed imprudentia secundum
propriam rationem importat vitium morale. Et ideo magis potest poni
speciale peccatum.
Ad tertium dicendum quod quando corruptio diversarum circumstantiarum
habet idem motivum, non diversificatur peccati species, sicut eiusdem
speciei est peccatum ut aliquis accipiat non sua ubi non debet, et
quando non debet. Sed si sint diversa motiva, tunc essent diversae
species, puta si unus acciperet unde non deberet ut faceret iniuriam
loco sacro, quod faceret speciem sacrilegii; alius quando non debet
propter solum superfluum appetitum habendi, quod esset simplex
avaritia. Et ideo defectus eorum quae requiruntur ad prudentiam non
diversificant species nisi quatenus ordinantur ad diversos actus
rationis, ut dictum est.
|
|