|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praecipitatio non sit
peccatum sub imprudentia contentum. Imprudentia enim opponitur virtuti
prudentiae. Sed praecipitatio opponitur dono consilii, dicit enim
Gregorius, in II Moral., quod donum consilii datur contra
praecipitationem. Ergo praecipitatio non est peccatum sub imprudentia
contentum.
2. Praeterea, praecipitatio videtur ad temeritatem pertinere.
Temeritas autem praesumptionem importat, quae pertinet ad superbiam.
Ergo praecipitatio non est vitium sub imprudentia contentum.
3. Praeterea, praecipitatio videtur importare quandam inordinatam
festinationem. Sed in consiliando non solum contingit esse peccatum
per hoc quod aliquis est festinus, sed etiam si sit nimis tardus, ita
quod praetereat opportunitas operis; et etiam secundum inordinationes
aliarum circumstantiarum, ut dicitur in VI Ethic. Ergo non magis
praecipitatio debet poni peccatum sub imprudentia contentum quam
tarditas, aut aliqua alia huiusmodi ad inordinationem consilii
pertinentia.
Sed contra est quod dicitur Prov. IV, via impiorum tenebrosa,
nesciunt ubi corruant. Tenebrae autem viae impietatis pertinent ad
imprudentiam. Ergo corruere, sive praecipitari, ad imprudentiam
pertinet.
Respondeo dicendum quod praecipitatio in actibus animae metaphorice
dicitur secundum similitudinem a corporali motu acceptam. Dicitur
autem praecipitari secundum corporalem motum quod a superiori in ima
pervenit secundum impetum quendam proprii motus vel alicuius
impellentis, non ordinate incedendo per gradus. Summum autem animae
est ipsa ratio. Imum autem est operatio per corpus exercita. Gradus
autem medii, per quos oportet ordinate descendere, sunt memoria
praeteritorum, intelligentia praesentium, solertia in considerandis
futuris eventibus, ratiocinatio conferens unum alteri, docilitas, per
quam aliquis acquiescit sententiis maiorum, per quos quidem gradus
aliquis ordinate descendit recte consiliando. Si quis autem feratur ad
agendum per impetum voluntatis vel passionis, pertransitis huiusmodi
gradibus, erit praecipitatio. Cum ergo inordinatio consilii ad
imprudentiam pertineat, manifestum est quod vitium praecipitationis sub
imprudentia continetur.
Ad primum ergo dicendum quod consilii rectitudo pertinet ad donum
consilii et ad virtutem prudentiae, licet diversimode, ut supra dictum
est. Et ideo praecipitatio utrique contrariatur.
Ad secundum dicendum quod illa dicuntur fieri temere quae ratione non
reguntur. Quod quidem potest contingere dupliciter. Uno modo, ex
impetu voluntatis vel passionis. Alio modo, ex contemptu regulae
dirigentis, et hoc proprie importat temeritas. Unde videtur ex radice
superbiae provenire, quae refugit subesse regulae alienae.
Praecipitatio autem se habet ad utrumque. Unde temeritas sub
praecipitatione continetur, quamvis praecipitatio magis respiciat
primum.
Ad tertium dicendum quod in inquisitione consilii multa particularia
sunt consideranda, et ideo philosophus dicit, in VI Ethic.,
oportet consiliari tarde. Unde praecipitatio directius opponitur
rectitudini consilii quam tarditas superflua, quae habet quandam
similitudinem recti consilii.
|
|