|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconsideratio non sit
peccatum speciale sub imprudentia contentum. Lex enim divina ad nullum
peccatum nos inducit, secundum illud Psalm., lex domini immaculata.
Inducit autem ad non considerandum, secundum illud Matth. X,
nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Ergo inconsideratio non
est peccatum.
2. Praeterea, quicumque consiliatur oportet quod multa consideret.
Sed per defectum consilii est praecipitatio; et per consequens ex
defectu considerationis. Ergo praecipitatio sub inconsideratione
continetur. Non ergo inconsideratio est speciale peccatum.
3. Praeterea, prudentia consistit in actibus rationis practicae,
qui sunt consiliari, iudicare de consiliatis, et praecipere. Sed
considerare praecedit omnes istos actus, quia pertinet etiam ad
intellectum speculativum. Ergo inconsideratio non est speciale
peccatum sub imprudentia contentum.
Sed contra est quod dicitur Prov. IV, oculi tui videant recta, et
palpebrae tuae praecedant gressus tuos, quod pertinet ad prudentiam.
Sed contrarium huius agitur per inconsiderationem. Ergo
inconsideratio est speciale peccatum sub imprudentia contentum.
Respondeo dicendum quod consideratio importat actum intellectus
veritatem rei intuentis. Sicut autem inquisitio pertinet ad rationem,
ita iudicium pertinet ad intellectum, unde et in speculativis
demonstrativa scientia dicitur iudicativa, inquantum per resolutionem
in prima principia intelligibilia de veritate inquisitorum diiudicatur.
Et ideo consideratio maxime pertinet ad iudicium. Unde et defectus
recti iudicii ad vitium inconsiderationis pertinet, prout scilicet
aliquis in recte iudicando deficit ex hoc quod contemnit vel negligit
attendere ea ex quibus rectum iudicium procedit. Unde manifestum est
quod inconsideratio est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod dominus non prohibet considerare ea quae
sunt agenda vel dicenda, quando homo habet opportunitatem. Sed dat
fiduciam discipulis in verbis inductis ut, deficiente sibi
opportunitate vel propter imperitiam vel quia subito praeoccupantur, in
solo divino confidant consilio, quia cum ignoramus quid agere
debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad
Deum, sicut dicitur II Paral. XX. Alioquin, si homo
praetermittat facere quod potest, solum divinum auxilium expectans,
videtur tentare Deum.
Ad secundum dicendum quod tota consideratio eorum quae in consilio
attenduntur ordinatur ad recte iudicandum, et ideo consideratio in
iudicio perficitur. Unde etiam inconsideratio maxime opponitur
rectitudini iudicii.
Ad tertium dicendum quod inconsideratio hic accipitur secundum
determinatam materiam, idest secundum agibilia humana, in quibus plura
sunt attendenda ad recte iudicandum quam etiam in speculativis; quia
operationes sunt in singularibus.
|
|