|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconstantia non sit
vitium sub imprudentia contentum. Inconstantia enim videtur in hoc
consistere quod homo non persistat in aliquo difficili. Sed persistere
in difficilibus pertinet ad fortitudinem. Ergo inconstantia magis
opponitur fortitudini quam prudentiae.
2. Praeterea, Iac. III dicitur, ubi zelus et contentio, ibi
inconstantia et omne opus pravum. Sed zelus ad invidiam pertinet.
Ergo inconstantia non pertinet ad imprudentiam, sed magis ad
invidiam.
3. Praeterea, ille videtur esse inconstans qui non perseverat in eo
quod proposuerat. Quod quidem pertinet in delectationibus ad
incontinentem, in tristitiis autem ad mollem sive delicatum, ut
dicitur VII Ethic. Ergo inconstantia non pertinet ad
imprudentiam.
Sed contra est quod ad prudentiam pertinet praeferre maius bonum minus
bono. Ergo desistere a meliori pertinet ad imprudentiam. Sed hoc est
inconstantia. Ergo inconstantia pertinet ad imprudentiam.
Respondeo dicendum quod inconstantia importat recessum quendam a bono
proposito definito. Huiusmodi autem recessus principium quidem habet a
vi appetitiva, non enim aliquis recedit a priori bono proposito nisi
propter aliquid quod sibi inordinate placet. Sed iste recessus non
consummatur nisi per defectum rationis, quae fallitur in hoc quod
repudiat id quod recte acceptaverat, et quia, cum possit resistere
impulsui passionis, si non resistat, hoc est ex debilitate ipsius,
quae non tenet se firmiter in bono concepto. Et ideo inconstantia,
quantum ad sui consummationem, pertinet ad defectum rationis. Sicut
autem omnis rectitudo rationis practicae pertinet aliqualiter ad
prudentiam, ita omnis defectus eiusdem pertinet ad imprudentiam. Et
ideo inconstantia, secundum sui consummationem, ad imprudentiam
pertinet. Et sicut praecipitatio est ex defectu circa actum consilii,
et inconsideratio circa actum iudicii, ita inconstantia circa actum
praecepti, ex hoc enim dicitur aliquis esse inconstans quod ratio
deficit in praecipiendo ea quae sunt consiliata et iudicata.
Ad primum ergo dicendum quod bonum prudentiae participatur in omnibus
virtutibus moralibus, et secundum hoc persistere in bono pertinet ad
omnes virtutes morales. Praecipue tamen ad fortitudinem, quae patitur
maiorem impulsum ad contrarium.
Ad secundum dicendum quod invidia et ira, quae est contentionis
principium, faciunt inconstantiam ex parte appetitivae virtutis, ex
qua est principium inconstantiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod continentia et perseverantia non videntur esse
in vi appetitiva, sed solum in ratione. Continens enim patitur quidem
perversas concupiscentias, et perseverans graves tristitias, quod
designat defectum appetitivae virtutis, sed ratio firmiter persistit,
continentis quidem contra concupiscentias, perseverantis autem contra
tristitias. Unde continentia et perseverantia videntur esse species
constantiae ad rationem pertinentis, ad quam etiam pertinet
inconstantia.
|
|