|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod praedicta vitia non
oriantur ex luxuria. Inconstantia enim oritur ex invidia, ut dictum
est. Sed invidia est vitium distinctum a luxuria. Ergo praedicta
vitia non oriuntur ex luxuria.
2. Praeterea, Iac. I dicitur, vir duplex animo inconstans est in
omnibus viis suis. Sed duplicitas non videtur ad luxuriam pertinere,
sed magis ad dolositatem, quae est filia avaritiae, secundum
Gregorium, XXXI Moral. Ergo praedicta vitia non oriuntur ex
luxuria.
3. Praeterea, praedicta vitia pertinent ad defectum rationis. Sed
vitia spiritualia propinquiora sunt rationi quam vitia carnalia. Ergo
praedicta vitia magis oriuntur ex vitiis spiritualibus quam ex vitiis
carnalibus.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit praedicta
vitia ex luxuria oriri.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI Ethic.,
delectatio maxime corrumpit existimationem prudentiae, et praecipue
delectatio quae est in venereis, quae totam animam absorbet et trahit
ad sensibilem delectationem; perfectio autem prudentiae, et cuiuslibet
intellectualis virtutis, consistit in abstractione a sensibilibus.
Unde cum praedicta vitia pertineant ad defectum prudentiae et rationis
practicae, sicut habitum est, sequitur quod ex luxuria maxime
oriantur.
Ad primum ergo dicendum quod invidia et ira causant inconstantiam
pertrahendo rationem ad aliud, sed luxuria causat inconstantiam
totaliter extinguendo iudicium rationis. Unde philosophus dicit, in
VII Ethic., quod incontinens irae audit quidem rationem, sed non
perfecte, incontinens autem concupiscentiae totaliter eam non audit.
Ad secundum dicendum quod etiam duplicitas animi est quoddam consequens
ad luxuriam, sicut et inconstantia, prout duplicitas animi importat
vertibilitatem animi ad diversa. Unde et Terentius dicit, in
eunucho, quod in amore est bellum, et rursus pax et indutiae.
Ad tertium dicendum quod vitia carnalia intantum magis extinguunt
iudicium rationis inquantum longius abducunt a ratione.
|
|