|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod negligentia non sit
peccatum speciale. Negligentia enim diligentiae opponitur. Sed
diligentia requiritur in qualibet virtute, sicut et eligentia. Ergo
negligentia non est peccatum speciale.
2. Praeterea, illud quod invenitur in quolibet peccato non est
speciale peccatum. Sed negligentia invenitur in quolibet peccato,
quia omnis qui peccat negligit ea per quae a peccato retraheretur; et
qui in peccato perseverat negligit conteri de peccato. Ergo
negligentia non est speciale peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum speciale habet materiam determinatam.
Sed negligentia non videtur habere determinatam materiam, neque enim
est circa mala aut indifferentia, quia ea praetermittere nulli ad
negligentiam deputatur; similiter etiam non est circa bona, quia si
negligenter aguntur, iam non sunt bona. Ergo videtur quod negligentia
non sit vitium speciale.
Sed contra est quod peccata quae committuntur ex negligentia
distinguuntur contra peccata quae committuntur ex contemptu.
Respondeo dicendum quod negligentia importat defectum debitae
sollicitudinis. Omnis autem defectus debiti actus habet rationem
peccati. Unde manifestum est quod negligentia habet rationem peccati,
et eo modo quo sollicitudo est specialis virtutis actus, necesse est
quod negligentia sit speciale peccatum. Sunt enim aliqua peccata
specialia quia sunt circa aliquam materiam specialem, sicut luxuria est
circa venerea, quaedam autem sunt vitia specialia propter specialitatem
actus se extendentis ad omnem materiam. Et huiusmodi sunt omnia vitia
quae sunt circa actum rationis, nam quilibet actus rationis se extendit
ad quamlibet materiam moralem. Et ideo, cum sollicitudo sit quidam
specialis actus rationis, ut supra habitum est, consequens est quod
negligentia, quae importat defectum sollicitudinis, sit speciale
peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod diligentia videtur esse idem
sollicitudini, quia in his quae diligimus maiorem sollicitudinem
adhibemus. Unde diligentia, sicut et sollicitudo, requiritur ad
quamlibet virtutem, inquantum in qualibet virtute requiruntur debiti
actus rationis.
Ad secundum dicendum quod in quolibet peccato necesse est esse defectum
circa aliquem actum rationis, puta defectum consilii et aliorum
huiusmodi. Unde sicut praecipitatio est speciale peccatum propter
specialem actum rationis qui praetermittitur, scilicet consilium,
quamvis possit inveniri in quolibet genere peccatorum; ita negligentia
est speciale peccatum propter defectum specialis actus rationis qui est
sollicitudo, quamvis inveniatur aliqualiter in omnibus peccatis.
Ad tertium dicendum quod materia negligentiae proprie sunt bona quae
quis agere debet, non quod ipsa sunt bona cum negligenter aguntur; sed
quia per negligentiam accidit defectus bonitatis in eis, sive
praetermittatur totaliter actus debitus propter defectum
sollicitudinis, sive etiam aliqua debita circumstantia actus.
|
|