|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod negligentia non
opponatur prudentiae. Negligentia enim videtur esse idem quod pigritia
vel torpor, qui pertinet ad acediam, ut patet per Gregorium,
XXXI Moral. Acedia autem non opponitur prudentiae, sed magis
caritati, ut supra dictum est. Ergo negligentia non opponitur
prudentiae.
2. Praeterea, ad negligentiam videtur pertinere omne peccatum
omissionis. Sed peccatum omissionis non opponitur prudentiae, sed
magis virtutibus moralibus executivis. Ergo negligentia non opponitur
prudentiae.
3. Praeterea, imprudentia est circa aliquem actum rationis. Sed
negligentia non importat defectum neque circa consilium, in quo deficit
praecipitatio; neque circa iudicium, in quo deficit inconsideratio;
neque circa praeceptum, in quo deficit inconstantia. Ergo negligentia
non pertinet ad imprudentiam.
4. Praeterea, dicitur Eccle. VII, qui timet Deum nihil
negligit. Sed unumquodque peccatum praecipue excluditur per virtutem
oppositam. Ergo negligentia magis opponitur timori quam prudentiae.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XX, lascivus et imprudens non
observant tempus. Sed hoc pertinet ad negligentiam. Ergo negligentia
opponitur prudentiae.
Respondeo dicendum quod negligentia directe opponitur sollicitudini.
Sollicitudo autem ad rationem pertinet, et rectitudo sollicitudinis ad
prudentiam. Unde, per oppositum, negligentia ad imprudentiam
pertinet. Et hoc etiam ex ipso nomine apparet. Quia sicut Isidorus
dicit, in libro Etymol., negligens dicitur quasi nec eligens.
Electio autem recta eorum quae sunt ad finem ad prudentiam pertinet.
Unde negligentia pertinet ad imprudentiam.
Ad primum ergo dicendum quod negligentia consistit in defectu
interioris actus, ad quem pertinet etiam electio. Pigritia autem et
torpor magis pertinent ad executionem, ita tamen quod pigritia importat
tarditatem ad exequendum; torpor remissionem quandam importat in ipsa
executione. Et ideo convenienter torpor ex acedia nascitur, quia
acedia est tristitia aggravans, idest impediens animum ab operando.
Ad secundum dicendum quod omissio pertinet ad exteriorem actum, est
enim omissio quando praetermittitur aliquis actus debitus. Et ideo
opponitur iustitiae. Et est effectus negligentiae, sicut etiam
executio iusti operis est effectus rationis rectae.
Ad tertium dicendum quod negligentia est circa actum praecipiendi ad
quem etiam pertinet sollicitudo. Aliter tamen circa hunc actum deficit
negligens, et aliter inconstans. Inconstans enim deficit in
praecipiendo quasi ab aliquo impeditus, negligens autem per defectum
promptae voluntatis.
Ad quartum dicendum quod timor Dei operatur ad vitationem cuiuslibet
peccati, quia ut dicitur Prov. XV, per timorem domini declinat
omnis a malo. Et ideo timor facit negligentiam vitare. Non tamen ita
quod directe negligentia timori opponatur, sed inquantum timor excitat
hominem ad actus rationis. Unde etiam supra habitum est, cum de
passionibus ageretur, quod timor facit consiliativos.
|
|