|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod negligentia non possit
esse peccatum mortale. Quia super illud Iob IX, verebar opera mea
etc., dicit Glossa Gregorii quod illam, scilicet negligentiam,
minor amor Dei exaggerat. Sed ubicumque est peccatum mortale,
totaliter tollitur amor Dei. Ergo negligentia non est peccatum
mortale.
2. Praeterea, super illud Eccli. VII, de negligentia purga te
cum paucis, dicit Glossa, quamvis oblatio parva sit, multorum
delictorum purgat negligentias. Sed hoc non esset si negligentia esset
peccatum mortale. Ergo negligentia non est peccatum mortale.
3. Praeterea, in lege fuerunt statuta sacrificia pro peccatis
mortalibus, sicut patet in Levitico. Sed nullum fuit statutum
sacrificium pro negligentia. Ergo negligentia non est peccatum
mortale.
Sed contra est quod habetur Prov. XIX, qui negligit vitam suam
mortificabitur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, negligentia provenit
ex quadam remissione voluntatis, per quam contingit quod ratio non
sollicitatur ut praecipiat ea quae debet vel eo modo quo debet. Potest
ergo dupliciter contingere quod negligentia sit peccatum mortale. Uno
modo, ex parte eius quod praetermittitur per negligentiam. Quod
quidem si sit de necessitate salutis, sive sit actus sive
circumstantia, erit peccatum mortale. Alio modo, ex parte causae.
Si enim voluntas intantum sit remissa circa ea quae sunt Dei ut
totaliter a Dei caritate deficiat, talis negligentia est peccatum
mortale. Et hoc praecipue contingit quando negligentia sequitur ex
contemptu. Alioquin, si negligentia consistat in praetermissione
alicuius actus vel circumstantiae quae non sit de necessitate salutis;
nec hoc fiat ex contemptu, sed ex aliquo defectu fervoris, qui
impeditur interdum per aliquod veniale peccatum, tunc negligentia non
est peccatum mortale, sed veniale.
Ad primum ergo dicendum quod minor amor Dei potest intelligi
dupliciter. Uno modo, per defectum fervoris caritatis, et sic
causatur negligentia quae est peccatum veniale. Alio modo, per
defectum ipsius caritatis, sicut dicitur minor amor Dei quando aliquis
diligit Deum solum amore naturali. Et tunc causatur negligentia quae
est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod parva oblatio cum humili mente et pura
dilectione facta, ut ibi dicitur, non solum purgat peccata venialia,
sed etiam mortalia.
Ad tertium dicendum quod quando negligentia consistit in
praetermissione eorum quae sunt de necessitate salutis, tunc trahitur
ad aliud genus peccati magis manifestum. Peccata enim quae consistunt
in interioribus actibus sunt magis occulta. Et ideo pro eis certa
sacrificia non iniungebantur in lege, quia sacrificiorum oblatio erat
quaedam publica protestatio peccati, quae non est facienda de peccato
occulto.
|
|