|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prudentia carnis non sit
peccatum. Prudentia enim est nobilior virtus quam aliae virtutes
morales, utpote omnium regitiva. Sed nulla iustitia vel temperantia
est peccatum. Ergo etiam neque aliqua prudentia est peccatum.
2. Praeterea, prudenter operari ad finem qui licite amatur non est
peccatum. Sed caro licite amatur, nemo enim unquam carnem suam odio
habuit, ut habetur ad Ephes. V. Ergo prudentia carnis non est
peccatum.
3. Praeterea, sicut homo tentatur a carne, ita etiam tentatur a
mundo, et etiam a Diabolo. Sed non ponitur inter peccata aliqua
prudentia mundi, vel etiam Diaboli. Ergo neque debet poni inter
peccata aliqua prudentia carnis.
Sed contra, nullus est inimicus Deo nisi propter iniquitatem,
secundum illud Sap. XIV, simul odio sunt Deo impius et impietas
eius. Sed sicut dicitur ad Rom. VIII, prudentia carnis inimica
est Deo. Ergo prudentia carnis est peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentia est circa
ea quae sunt ad finem totius vitae. Et ideo prudentia carnis proprie
dicitur secundum quod aliquis bona carnis habet ut ultimum finem suae
vitae. Manifestum est autem quod hoc est peccatum, per hoc enim homo
deordinatur circa ultimum finem, qui non consistit in bonis corporis,
sicut supra habitum est. Et ideo prudentia carnis est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia et temperantia in sui ratione
important id unde virtus laudatur, scilicet aequalitatem et
concupiscentiarum refrenationem, et ideo nunquam accipiuntur in malo.
Sed nomen prudentiae sumitur a providendo, sicut supra dictum est,
quod potest etiam ad mala extendi. Et ideo, licet prudentia
simpliciter dicta in bono accipiatur, aliquo tamen addito potest accipi
in malo. Et secundum hoc dicitur prudentia carnis esse peccatum.
Ad secundum dicendum quod caro est propter animam sicut materia propter
formam et instrumentum propter principale agens. Et ideo sic licite
diligitur caro ut ordinetur ad bonum animae sicut ad finem. Si autem
in ipso bono carnis constituatur ultimus finis, erit inordinata et
illicita dilectio. Et hoc modo ad amorem carnis ordinatur prudentia
carnis.
Ad tertium dicendum quod Diabolus nos tentat non per modum
appetibilis, sed per modum suggerentis. Et ideo, cum prudentia
importet ordinem ad aliquem finem appetibilem, non ita dicitur
prudentia Diaboli sicut prudentia respectu alicuius mali finis, sub
cuius ratione tentat nos mundus et caro, inquantum scilicet proponuntur
nobis ad appetendum bona mundi vel carnis. Et ideo dicitur prudentia
carnis, et etiam prudentia mundi, secundum illud Luc. XVI, filii
huius saeculi prudentiores sunt in generatione sua et cetera.
Apostolus autem totum comprehendit sub prudentia carnis, quia etiam
exteriores res mundi appetimus propter carnem. Potest tamen dici quod
quia prudentia quodammodo dicitur sapientia, ut supra dictum est, ideo
secundum tres tentationes potest intelligi triplex prudentia. Unde
dicitur Iac. III sapientia esse terrena, animalis, diabolica, ut
supra expositum est cum de sapientia ageretur.
|
|