|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prudentia carnis sit
peccatum mortale. Rebellare enim divinae legi est peccatum mortale
quia per hoc dominus contemnitur. Sed prudentia carnis non est
subiecta legi Dei, ut habetur Rom. VIII. Ergo prudentia carnis
est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne peccatum in spiritum sanctum est peccatum
mortale. Sed prudentia carnis videtur esse peccatum in spiritum
sanctum, non enim potest esse subiecta legi Dei, ut dicitur Rom.
VIII; et ita videtur esse peccatum irremissibile, quod est
proprium peccati in spiritum sanctum. Ergo prudentia carnis est
peccatum mortale.
3. Praeterea, maximo bono opponitur maximum malum; ut patet in
VIII Ethic. Sed prudentia carnis opponitur prudentiae quae est
praecipua inter virtutes morales. Ergo prudentia carnis est praecipuum
inter peccata moralia. Et ita est peccatum mortale.
Sed contra, illud quod diminuit peccatum non importat de se rationem
peccati mortalis. Sed caute prosequi ea quae pertinent ad curam
carnis, quod videtur ad prudentiam carnis pertinere, diminuit
peccatum. Ergo prudentia carnis de sui ratione non importat peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prudens dicitur
aliquis dupliciter, uno modo, simpliciter, scilicet in ordine ad
finem totius vitae; alio modo, secundum quid, scilicet in ordine ad
finem aliquem particularem, puta sicut dicitur aliquis prudens in
negotiatione vel in aliquo huiusmodi. Si ergo prudentia carnis
accipiatur secundum absolutam prudentiae rationem, ita scilicet quod in
cura carnis constituatur ultimus finis totius vitae, sic est peccatum
mortale, quia per hoc homo avertitur a Deo, cum impossibile sit esse
plures fines ultimos, ut supra habitum est. Si vero prudentia carnis
accipiatur secundum rationem particularis prudentiae, sic prudentia
carnis est peccatum veniale. Contingit enim quandoque quod aliquis
inordinate afficitur ad aliquod delectabile carnis absque hoc quod
avertatur a Deo per peccatum mortale, unde non constituit finem totius
vitae in delectatione carnis. Et sic adhibere studium ad hanc
delectationem consequendam est peccatum veniale, quod pertinet ad
prudentiam carnis. Si vero aliquis actu curam carnis referat in finem
honestum, puta cum aliquis studet comestioni propter corporis
sustentationem, non vocatur prudentia carnis, quia sic utitur homo
cura carnis ut ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur de prudentia carnis
secundum quod finis totius vitae humanae constituitur in bonis carnis.
Et sic est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod prudentia carnis non importat peccatum in
spiritum sanctum. Quod enim dicitur quod non potest esse subiecta legi
Dei, non sic est intelligendum quasi ille qui habet prudentiam carnis
non possit converti et subiici legi Dei, sed quia ipsa prudentia
carnis legi Dei non potest esse subiecta, sicut nec iniustitia potest
esse iusta, nec calor potest esse frigidus, quamvis calidum posset
esse frigidum.
Ad tertium dicendum quod omne peccatum opponitur prudentiae, sicut et
prudentia participatur in omni virtute. Sed ideo non oportet quod
quodlibet peccatum prudentiae oppositum sit gravissimum, sed solum
quando opponitur prudentiae in aliquo maximo.
|
|