|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod astutia non sit speciale
peccatum. Verba enim sacrae Scripturae non inducunt aliquem ad
peccatum. Inducunt autem ad astutiam, secundum illud Prov. I, ut
detur parvulis astutia. Ergo astutia non est peccatum.
2. Praeterea, Prov. XIII dicitur, astutus omnia agit cum
consilio. Aut ergo ad finem bonum; aut ad finem malum. Si ad finem
bonum, non videtur esse peccatum. Si autem ad finem malum, videtur
pertinere ad prudentiam carnis vel saeculi. Ergo astutia non est
speciale peccatum a prudentia carnis distinctum.
3. Praeterea, Gregorius, X Moral., exponens illud Iob
XII, deridetur iusti simplicitas, dicit, sapientia huius mundi est
cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera
ostendere, quae vera sunt falsa demonstrare. Et postea subdit, haec
prudentia usu a iuvenibus scitur, a pueris pretio discitur. Sed ea
quae praedicta sunt videntur ad astutiam pertinere. Ergo astutia non
distinguitur a prudentia carnis vel mundi; et ita non videtur esse
speciale peccatum.
Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. IV, abdicamus
occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes
verbum Dei. Ergo astutia est quoddam peccatum.
Respondeo dicendum quod prudentia est recta ratio agibilium, sicut
scientia est recta ratio scibilium. Contingit autem contra
rectitudinem scientiae dupliciter peccari in speculativis, uno quidem
modo, quando ratio inducitur ad aliquam conclusionem falsam quae
apparet vera; alio modo, ex eo quod ratio procedit ex aliquibus falsis
quae videntur esse vera, sive sint ad conclusionem veram sive ad
conclusionem falsam. Ita etiam aliquod peccatum potest esse contra
prudentiam habens aliquam similitudinem eius dupliciter. Uno modo,
quia studium rationis ordinatur ad finem qui non est vere bonus sed
apparens, et hoc pertinet ad prudentiam carnis. Alio modo, inquantum
aliquis ad finem aliquem consequendum, vel bonum vel malum, utitur non
veris viis, sed simulatis et apparentibus, et hoc pertinet ad peccatum
astutiae. Unde est quoddam peccatum prudentiae oppositum a prudentia
carnis distinctum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in IV contra
Iulian., sicut prudentia abusive quandoque in malo accipitur, ita
etiam astutia quandoque in bono, et hoc propter similitudinem unius ad
alterum. Proprie tamen astutia in malo accipitur; sicut et
philosophus dicit, in VI Ethic.
Ad secundum dicendum quod astutia potest consiliari et ad finem bonum
et ad finem malum, nec oportet ad finem bonum falsis viis pervenire et
simulatis, sed veris. Unde etiam astutia si ordinetur ad bonum
finem, est peccatum.
Ad tertium dicendum quod Gregorius sub prudentia mundi accepit omnia
quae possunt ad falsam prudentiam pertinere. Unde etiam sub hac
comprehenditur astutia.
|
|