|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dolus non sit peccatum
ad astutiam pertinens. Peccatum enim in perfectis viris non
invenitur, praecipue mortale. Invenitur autem in eis aliquis dolus,
secundum illud II ad Cor. XII, cum essem astutus, dolo vos
cepi. Ergo dolus non est semper peccatum.
2. Praeterea, dolus maxime ad linguam pertinere videtur, secundum
illud Psalm., linguis suis dolose agebant. Astutia autem, sicut et
prudentia, est in ipso actu rationis. Ergo dolus non pertinet ad
astutiam.
3. Praeterea, Prov. XII dicitur, dolus in corde cogitantium
mala. Sed non omnis malorum cogitatio pertinet ad astutiam. Ergo
dolus non videtur ad astutiam pertinere.
Sed contra est quod astutia ad circumveniendum ordinatur, secundum
illud apostoli, ad Ephes. IV, in astutia ad circumventionem
erroris. Ad quod etiam dolus ordinatur. Ergo dolus pertinet ad
astutiam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad astutiam pertinet
assumere vias non veras, sed simulatas et apparentes, ad aliquem finem
prosequendum vel bonum vel malum. Assumptio autem harum viarum potest
dupliciter considerari. Uno quidem modo, in ipsa excogitatione viarum
huiusmodi, et hoc proprie pertinet ad astutiam, sicut etiam
excogitatio rectarum viarum ad debitum finem pertinet ad prudentiam.
Alio modo potest considerari talium viarum assumptio secundum
executionem operis, et secundum hoc pertinet ad dolum. Et ideo dolus
importat quandam executionem astutiae. Et secundum hoc ad astutiam
pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod sicut astutia proprie accipitur in malo,
abusive autem in bono; ita etiam et dolus, qui est astutiae executio.
Ad secundum dicendum quod executio astutiae ad decipiendum primo quidem
et principaliter fit per verba, quae praecipuum locum tenent inter
signa quibus homo significat aliquid alteri, ut patet per Augustinum,
in libro de Doct. Christ. Et ideo dolus maxime attribuitur
locutioni. Contingit tamen esse dolum et in factis, secundum illud
Psalm., et dolum facerent in servos eius. Est etiam et dolus in
corde, secundum illud Eccli. XIX. Interiora eius plena sunt
dolo. Sed hoc est secundum quod aliquis dolos excogitat, secundum
illud Psalm., dolos tota die meditabantur.
Ad tertium dicendum quod quicumque cogitant aliquod malum facere,
necesse est quod excogitent aliquas vias ad hoc quod suum propositum
impleant, et ut plurimum excogitant vias dolosas, quibus facilius
propositum consequantur. Quamvis contingat quandoque quod absque
astutia et dolo aliqui aperte et per violentiam malum operentur. Sed
hoc, quia difficilius fit, in paucioribus accidit.
|
|