|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fraus ad astutiam non
pertineat. Non enim est laudabile quod aliquis decipi se patiatur, ad
quod astutia tendit. Est autem laudabile quod aliquis patiatur
fraudem, secundum illud I ad Cor. VI, quare non magis fraudem
patimini? Ergo fraus non pertinet ad astutiam.
2. Praeterea, fraus pertinere videtur ad illicitam acceptionem vel
receptionem exteriorum rerum, dicitur enim Act. V quod vir quidam
nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum et fraudavit
de pretio agri. Sed illicite usurpare vel retinere res exteriores
pertinet ad iniustitiam vel illiberalitatem. Ergo fraus non pertinet
ad astutiam, quae opponitur prudentiae.
3. Praeterea, nullus astutia utitur contra seipsum. Sed aliquorum
fraudes sunt contra seipsos, dicitur enim Prov. I de quibusdam quod
moliuntur fraudes contra animas suas. Ergo fraus non pertinet ad
astutiam.
Sed contra, fraus ad deceptionem ordinatur, secundum illud Iob
XIII, numquid decipietur ut homo vestris fraudulentiis? Ad idem
etiam ordinatur astutia. Ergo fraus ad astutiam pertinet.
Respondeo dicendum quod sicut dolus consistit in executione astutiae,
ita etiam et fraus, sed in hoc differre videntur quod dolus pertinet
universaliter ad executionem astutiae, sive fiat per verba sive per
facta; fraus autem magis proprie pertinet ad executionem astutiae
secundum quod fit per facta.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non inducit fideles ad hoc quod
decipiantur in cognoscendo, sed ad hoc quod effectum deceptionis
patienter tolerent in sustinendis iniuriis fraudulenter illatis.
Ad secundum dicendum quod executio astutiae potest fieri per aliquod
aliud vitium, sicut et executio prudentiae fit per virtutes. Et hoc
modo nihil prohibet defraudationem pertinere ad avaritiam vel
illiberalitatem.
Ad tertium dicendum quod illi qui fraudes faciunt ex eorum intentione
non moliuntur aliquid contra seipsos vel contra animas suas, sed ex
iusto Dei iudicio provenit ut id quod contra alios moliuntur contra eos
retorqueatur; secundum illud Psalm., incidit in foveam quam fecit.
|
|