|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod licitum sit
sollicitudinem habere de temporalibus rebus. Ad praesidentem enim
pertinet sollicitum esse de his quibus praeest, secundum illud Rom.
XII, qui praeest in sollicitudine. Sed homo praeest ex divina
ordinatione temporalibus rebus, secundum illud Psalm., omnia
subiecisti sub pedibus eius, oves et boves et cetera. Ergo homo debet
habere sollicitudinem de temporalibus rebus.
2. Praeterea, unusquisque sollicitus est de fine propter quem
operatur. Sed licitum est hominem operari propter temporalia, quibus
vitam sustentet, unde apostolus dicit, II ad Thess. III, si
quis non vult operari, non manducet. Ergo licitum est sollicitari de
rebus temporalibus.
3. Praeterea, sollicitudo de operibus misericordiae laudabilis est,
secundum illud II ad Tim. I, cum Romam venisset, sollicite me
quaesivit. Sed sollicitudo temporalium rerum quandoque pertinet ad
opera misericordiae, puta cum quis sollicitudinem adhibet ad
procurandum negotia pupillorum et pauperum. Ergo sollicitudo
temporalium rerum non est illicita.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. VI, nolite solliciti
esse, dicentes, quid manducabimus aut quid bibemus, aut quo
operiemur? Quae tamen sunt maxime necessaria.
Respondeo dicendum quod sollicitudo importat studium quoddam adhibitum
ad aliquid consequendum. Manifestum est autem quod maius studium
adhibetur ubi est timor deficiendi, et ideo ubi est securitas
consequendi, minor intervenit sollicitudo. Sic ergo sollicitudo
temporalium rerum tripliciter potest esse illicita. Uno quidem modo,
ex parte eius de quo sollicitamur, si scilicet temporalia tanquam finem
quaeramus. Unde et Augustinus dicit, in libro de operibus
Monach., cum dominus dicit, nolite solliciti esse etc., hoc dicit
ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Evangelii
praedicatione facere iubentur. Alio modo potest esse temporalium
sollicitudo illicita propter superfluum studium quod apponitur ad
temporalia procuranda, propter quod homo a spiritualibus, quibus
principalius inservire debet, retrahitur. Et ideo dicitur Matth.
XIII quod sollicitudo saeculi suffocat verbum. Tertio modo, ex
parte timoris superflui, quando scilicet aliquis timet ne, faciendo
quod debet, necessaria sibi deficiant. Quod dominus tripliciter
excludit. Primo, propter maiora beneficia homini praestita divinitus
praeter suam sollicitudinem, scilicet corpus et animam. Secundo,
propter subventionem qua Deus animalibus et plantis subvenit absque
opere humano, secundum proportionem suae naturae. Tertio, ex divina
providentia, propter cuius ignorantiam gentiles circa temporalia bona
quaerenda principalius sollicitantur. Et ideo concludit quod
principaliter nostra sollicitudo esse debet de spiritualibus bonis,
sperantes quod etiam temporalia nobis provenient ad necessitatem, si
fecerimus quod debemus.
Ad primum ergo dicendum quod temporalia bona subiecta sunt homini ut
eis utatur ad necessitatem, non ut in eis finem constituat, et
superflue circa ea sollicitetur.
Ad secundum dicendum quod sollicitudo eius qui corporali labore panem
acquirit non est superflua, sed moderata. Et ideo Hieronymus dicit
quod labor exercendus est, sollicitudo tollenda, superflua scilicet,
animum inquietans.
Ad tertium dicendum quod sollicitudo temporalium in operibus
misericordiae ordinatur ad finem caritatis. Et ideo non est illicita,
nisi sit superflua.
|
|