|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod aliquis debeat esse
sollicitus in futurum. Dicitur enim Prov. VI, vade ad formicam,
o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam, quae cum non
habeat ducem nec praeceptorem, parat in aestate cibum sibi, et
congregat in messe quod comedat. Sed hoc est in futurum sollicitari.
Ergo laudabilis est sollicitudo futurorum.
2. Praeterea, sollicitudo ad prudentiam pertinet. Sed prudentia
praecipue est futurorum, praecipua enim pars eius est providentia
futurorum, ut supra dictum est. Ergo virtuosum est sollicitari de
futuris.
3. Praeterea, quicumque reponit aliquid in posterum conservandum
sollicitus est in futurum. Sed ipse Christus legitur, Ioan.
XII, loculos habuisse ad aliquid conservandum, quos Iudas
deferebat. Apostoli etiam conservabant pretia praediorum, quae ante
pedes eorum ponebantur, ut legitur Act. IV. Ergo licitum est in
futurum sollicitari.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. VI, nolite solliciti
esse in crastinum. Cras autem ibi ponitur pro futuro, sicut dicit
Hieronymus.
Respondeo dicendum quod nullum opus potest esse virtuosum nisi debitis
circumstantiis vestiatur; inter quas una est debitum tempus, secundum
illud Eccle. VIII, omni negotio tempus est et opportunitas.
Quod non solum in exterioribus operibus, sed etiam in interiori
sollicitudine locum habet. Unicuique enim tempori competit propria
sollicitudo, sicut tempori aestatis competit sollicitudo metendi,
tempori autumni sollicitudo vindemiae. Si quis ergo tempore aestatis
de vindemia iam esset sollicitus, superflue praeoccuparet futuri
temporis sollicitudinem. Unde huiusmodi sollicitudinem tanquam
superfluam dominus prohibet, dicens, nolite solliciti esse in
crastinum. Unde subdit, crastinus enim dies sollicitus erit sibi
ipsi, idest, suam propriam sollicitudinem habebit, quae sufficiet ad
animum affligendum. Et hoc est quod subdit, sufficit diei malitia
sua, idest afflictio sollicitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod formica habet sollicitudinem congruam
tempori, et hoc nobis imitandum proponitur.
Ad secundum dicendum quod ad prudentiam pertinet providentia debita
futurorum. Esset autem inordinata futurorum providentia vel
sollicitudo si quis temporalia, in quibus dicitur praeteritum et
futurum, tanquam fines quaereret; vel si superflua quaereret ultra
praesentis vitae necessitatem; vel si tempus sollicitudinis
praeoccuparet.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Serm. Dom. in monte, cum viderimus aliquem servum Dei providere ne
ista necessaria sibi desint, non iudicemus eum de crastino sollicitum
esse. Nam et ipse dominus propter exemplum loculos habere dignatus
est; et in actibus apostolorum scriptum est ea quae ad victum sunt
necessaria procurata esse in futurum propter imminentem famem. Non
ergo dominus improbat si quis humano more ista procuret, sed si quis
propter ista militet Deo.
|
|