|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod huiusmodi vitia non
oriantur ex avaritia. Quia sicut dictum est, per luxuriam maxime
ratio patitur defectum in sua rectitudine. Sed huiusmodi vitia
opponuntur rationi rectae, scilicet prudentiae. Ergo huiusmodi vitia
maxime ex luxuria oriuntur, praesertim cum philosophus dicat, in
VII Ethic., quod Venus est dolosa, et eius corrigia est varia,
et quod ex insidiis agit incontinens concupiscentiae.
2. Praeterea, praedicta vitia habent quandam similitudinem
prudentiae, ut dictum est. Sed ad prudentiam, cum sit in ratione,
maiorem propinquitatem habere videntur vitia magis spiritualia, sicut
superbia et inanis gloria. Ergo huiusmodi vitia magis videntur ex
superbia oriri quam ex avaritia.
3. Praeterea, homo insidiis utitur non solum in diripiendis bonis
alienis, sed etiam in machinando aliorum caedes, quorum primum
pertinet ad avaritiam, secundum ad iram. Sed insidiis uti pertinet ad
astutiam, dolum et fraudem. Ergo praedicta vitia non solum oriuntur
ex avaritia, sed etiam ex ira.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit fraudem
filiam avaritiae.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prudentia carnis et
astutia, cum dolo et fraude, quandam similitudinem habent cum
prudentia in aliquali usu rationis. Praecipue autem inter alias
virtutes morales usus rationis rectae apparet in iustitia, quae est in
appetitu rationali. Et ideo usus rationis indebitus etiam maxime
apparet in vitiis oppositis iustitiae. Opponitur autem sibi maxime
avaritia. Et ideo praedicta vitia maxime ex avaritia oriuntur.
Ad primum ergo dicendum quod luxuria, propter vehementiam
delectationis et concupiscentiae, totaliter opprimit rationem, ne
prodeat in actum. In praedictis autem vitiis aliquis usus rationis
est, licet inordinatus. Unde praedicta vitia non oriuntur directe ex
luxuria. Quod autem philosophus Venerem dolosam appellat, hoc
dicitur secundum quandam similitudinem, inquantum scilicet subito
hominem surripit, sicut et in dolis agitur; non tamen per astutias,
sed magis per violentiam concupiscentiae et delectationis. Unde et
subdit quod Venus furatur intellectum multum sapientis.
Ad secundum dicendum quod ex insidiis agere ad quandam pusillanimitatem
pertinere videtur, magnanimus enim in omnibus vult manifestus esse, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Et ideo quia superbia quandam
similitudinem magnanimitatis habet vel fingit, inde est quod non
directe ex superbia huiusmodi vitia oriuntur, quae utuntur fraude et
dolis. Magis autem hoc pertinet ad avaritiam, quae utilitatem
quaerit, parvipendens excellentiam.
Ad tertium dicendum quod ira habet subitum motum, unde praecipitanter
agit et absque consilio; quo utuntur praedicta vitia, licet
inordinate. Quod autem aliqui insidiis utantur ad caedes aliorum, non
provenit ex ira, sed magis ex odio, quia iracundus appetit esse
manifestus in nocendo, ut dicit philosophus, in II Rhet.
|
|