|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod de prudentia fuerit
dandum aliquod praeceptum inter praecepta Decalogi. De principaliori
enim virtute principaliora praecepta dari debent. Sed principaliora
praecepta legis sunt praecepta Decalogi. Cum ergo prudentia sit
principalior inter virtutes morales, videtur quod de prudentia fuerit
dandum aliquod praeceptum inter praecepta Decalogi.
2. Praeterea, in doctrina evangelica continetur lex maxime quantum
ad praecepta Decalogi. Sed in doctrina evangelica datur praeceptum de
prudentia, ut patet Matth. X, estote prudentes sicut serpentes.
Ergo inter praecepta Decalogi debuit praecipi actus prudentiae.
3. Praeterea, alia documenta veteris testamenti ad praecepta
Decalogi ordinantur, unde et Malach. ult. dicitur, mementote legis
Moysi, servi mei, quam mandavi ei in Horeb. Sed in aliis
documentis veteris testamenti dantur praecepta de prudentia, sicut
Prov. III, ne innitaris prudentiae tuae; et infra, IV cap.,
palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Ergo et in lege debuit aliquod
praeceptum de prudentia dari, et praecipue inter praecepta Decalogi.
Sed contrarium patet enumeranti praecepta Decalogi.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de praeceptis
ageretur, praecepta Decalogi, sicut data sunt omni populo, ita etiam
cadunt in aestimatione omnium, quasi ad naturalem rationem
pertinentia. Praecipue autem sunt de dictamine rationis naturalis
fines humanae vitae, qui se habent in agendis sicut principia
naturaliter cognita in speculativis, ut ex supradictis patet.
Prudentia autem non est circa finem, sed circa ea quae sunt ad finem,
ut supra dictum est. Et ideo non fuit conveniens ut inter praecepta
Decalogi aliquod praeceptum poneretur ad prudentiam directe pertinens.
Ad quam tamen omnia praecepta Decalogi pertinent secundum quod ipsa
est directiva omnium virtuosorum actuum.
Ad primum ergo dicendum quod licet prudentia sit simpliciter
principalior virtus aliis virtutibus moralibus, iustitia tamen
principalius respicit rationem debiti, quod requiritur ad praeceptum,
ut supra dictum est. Et ideo principalia praecepta legis, quae sunt
praecepta Decalogi, magis debuerunt ad iustitiam quam ad prudentiam
pertinere.
Ad secundum dicendum quod doctrina evangelica est doctrina
perfectionis, et ideo oportuit quod in ipsa perfecte instrueretur homo
de omnibus quae pertinent ad rectitudinem vitae, sive sint fines sive
ea quae sunt ad finem. Et propter hoc oportuit in doctrina evangelica
etiam de prudentia praecepta dari.
Ad tertium dicendum quod sicut alia doctrina veteris testamenti
ordinatur ad praecepta Decalogi ut ad finem, ita etiam conveniens fuit
ut in subsequentibus documentis veteris testamenti homines instruerentur
de actu prudentiae, qui est circa ea quae sunt ad finem.
|
|