|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in veteri lege fuerint
inconvenienter praecepta prohibitiva proposita de vitiis oppositis
prudentiae. Opponuntur enim prudentiae non minus illa quae habent
directam oppositionem ad ipsam, sicut imprudentia et partes eius, quam
illa quae cum ipsa similitudinem habent, sicut astutia et quae ad ipsam
pertinent. Sed haec vitia prohibentur in lege, dicitur enim Lev.
XIX, non facies calumniam proximo tuo; et Deut. XXV, non
habebis in sacculo tuo diversa pondera, maius et minus. Ergo et de
illis vitiis quae directe opponuntur prudentiae aliqua praecepta
prohibitiva dari debuerunt.
2. Praeterea, in multis aliis rebus potest fraus fieri quam in
emptione et venditione. Inconvenienter igitur fraudem in sola emptione
et venditione lex prohibuit.
3. Praeterea, eadem ratio est praecipiendi actum virtutis et
prohibendi actum vitii oppositi. Sed actus prudentiae non inveniuntur
in lege praecepti. Ergo nec aliqua opposita vitia debuerunt in lege
prohiberi.
Sed contrarium patet per praecepta legis inducta.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia maxime
respicit rationem debiti, quod requiritur ad praeceptum, quia iustitia
est ad reddendum debitum alteri, ut infra dicetur. Astutia autem
quantum ad executionem maxime committitur in his circa quae est
iustitia, ut dictum est. Et ideo conveniens fuit ut praecepta
prohibitiva darentur in lege de executione astutiae inquantum ad
iniustitiam pertinet, sicut cum dolo vel fraude aliquis alicui
calumniam ingerit, vel eius bona surripit.
Ad primum ergo dicendum quod illa vitia quae directe opponuntur
prudentiae manifesta contrarietate non ita pertinent ad iniustitiam
sicut executio astutiae. Et ideo non ita prohibentur in lege sicut
fraus et dolus, quae ad iniustitiam pertinent.
Ad secundum dicendum quod omnis fraus vel dolus commissa in his quae ad
iustitiam pertinent potest intelligi esse prohibita, Lev. XIX, in
prohibitione calumniae. Praecipue autem solet fraus exerceri et dolus
in emptione et venditione, secundum illud Eccli. XXVI, non
iustificabitur caupo a peccato labiorum. Propter hoc specialiter
praeceptum prohibitivum datur in lege de fraude circa emptiones et
venditiones commissa.
Ad tertium dicendum quod omnia praecepta de actibus iustitiae in lege
data pertinent ad executionem prudentiae, sicut et praecepta
prohibitiva data de furto, calumnia et fraudulenta venditione pertinent
ad executionem astutiae.
|
|