|
Consequenter post prudentiam considerandum est de iustitia. Circa
quam quadruplex consideratio occurrit, prima est de iustitia;
secunda, de partibus eius; tertia, de dono ad hoc pertinente;
quarta, de praeceptis ad iustitiam pertinentibus. Circa iustitiam
vero consideranda sunt quatuor, primo quidem, de iure; secundo, de
ipsa iustitia; tertio, de iniustitia; quarto, de iudicio. Circa
primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum ius sit obiectum iustitiae.
Secundo, utrum ius convenienter dividatur in ius naturale et
positivum. Tertio, utrum ius gentium sit ius naturale. Quarto,
utrum ius dominativum et paternum debeat specialiter distingui.
|
|