|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ius non sit obiectum
iustitiae. Dicit enim celsus iurisconsultus quod ius est ars boni et
aequi. Ars autem non est obiectum iustitiae, sed est per se virtus
intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiae.
2. Praeterea, lex, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiae, sed magis
prudentiae, unde et philosophus legispositivam partem prudentiae
ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiae.
3. Praeterea, iustitia principaliter subiicit hominem Deo, dicit
enim Augustinus, libro de moribus Eccles., quod iustitia est amor
Deo tantum serviens, et ob hoc bene imperans ceteris, quae homini
subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad divina, sed solum ad humana,
dicit enim Isidorus, in libro Etymol., quod fas lex divina est,
ius autem lex humana. Ergo ius non est obiectum iustitiae.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in eodem, quod ius dictum est
quia est iustum. Sed iustum est obiectum iustitiae, dicit enim
philosophus, in V Ethic., quod omnes talem habitum volunt dicere
iustitiam a quo operativi iustorum sunt. Ergo ius est obiectum
iustitiae.
Respondeo dicendum quod iustitiae proprium est inter alias virtutes ut
ordinet hominem in his quae sunt ad alterum. Importat enim
aequalitatem quandam, ut ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim
vulgariter ea quae adaequantur iustari. Aequalitas autem ad alterum
est. Aliae autem virtutes perficiunt hominem solum in his quae ei
conveniunt secundum seipsum. Sic igitur illud quod est rectum in
operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in
proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentem.
Rectum vero quod est in opere iustitiae, etiam praeter comparationem
ad agentem, constituitur per comparationem ad alium, illud enim in
opere nostro dicitur esse iustum quod respondet secundum aliquam
aequalitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitae pro servitio
impenso. Sic igitur iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem
iustitiae, ad quod terminatur actio iustitiae, etiam non considerato
qualiter ab agente fiat. Sed in aliis virtutibus non determinatur
aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et
propter hoc specialiter iustitiae prae aliis virtutibus determinatur
secundum se obiectum, quod vocatur iustum. Et hoc quidem est ius.
Unde manifestum est quod ius est obiectum iustitiae.
Ad primum ergo dicendum quod consuetum est quod nomina a sui prima
impositione detorqueantur ad alia significanda, sicut nomen medicinae
impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad
sanandum, deinde tractum est ad significandum artem qua hoc fit. Ita
etiam hoc nomen ius primo impositum est ad significandum ipsam rem
iustam; postmodum autem derivatum est ad artem qua cognoscitur quid sit
iustum; et ulterius ad significandum locum in quo ius redditur, sicut
dicitur aliquis comparere in iure; et ulterius dicitur etiam ius quod
redditur ab eo ad cuius officium pertinet iustitiam facere, licet etiam
id quod decernit sit iniquum.
Ad secundum dicendum quod sicut eorum quae per artem exterius fiunt
quaedam ratio in mente artificis praeexistit, quae dicitur regula
artis; ita etiam illius operis iusti quod ratio determinat quaedam
ratio praeexistit in mente, quasi quaedam prudentiae regula. Et hoc
si in scriptum redigatur, vocatur lex, est enim lex, secundum
Isidorum, constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius,
proprie loquendo, sed aliqualis ratio iuris.
Ad tertium dicendum quod quia iustitia aequalitatem importat, Deo
autem non possumus aequivalens recompensare, inde est quod iustum,
secundum perfectam rationem, non possumus reddere Deo. Et propter
hoc non dicitur proprie ius lex divina, sed fas, quia videlicet
sufficit Deo ut impleamus quod possumus. Iustitia tamen ad hoc tendit
ut homo, quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei
subiiciens.
|
|