|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ius non convenienter
dividatur in ius naturale et ius positivum. Illud enim quod est
naturale est immutabile, et idem apud omnes. Non autem invenitur in
rebus humanis aliquid tale, quia omnes regulae iuris humani in
aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem ubique. Ergo
non est aliquod ius naturale.
2. Praeterea, illud dicitur esse positivum quod ex voluntate humana
procedit. Sed non ideo aliquid est iustum quia a voluntate humana
procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo,
cum iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positivum.
3. Praeterea, ius divinum non est ius naturale, cum excedat naturam
humanam. Similiter etiam non est ius positivum, quia non innititur
auctoritati humanae, sed auctoritati divinae. Ergo inconvenienter
dividitur ius per naturale et positivum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod politici
iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, idest lege positum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ius, sive iustum, est
aliquod opus adaequatum alteri secundum aliquem aequalitatis modum.
Dupliciter autem potest alicui homini aliquid esse adaequatum. Uno
quidem modo, ex ipsa natura rei, puta cum aliquis tantum dat ut
tantundem recipiat. Et hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid
est adaequatum vel commensuratum alteri ex condicto, sive ex communi
placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum si tantum
accipiat. Quod quidem potest fieri dupliciter. Uno modo, per
aliquod privatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter
privatas personas. Alio modo, ex condicto publico, puta cum totus
populus consentit quod aliquid habeatur quasi adaequatum et
commensuratum alteri; vel cum hoc ordinat princeps, qui curam populi
habet et eius personam gerit. Et hoc dicitur ius positivum.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est naturale habenti naturam
immutabilem, oportet quod sit semper et ubique tale. Natura autem
hominis est mutabilis. Et ideo id quod naturale est homini potest
aliquando deficere. Sicut naturalem aequalitatem habet ut deponenti
depositum reddatur, et si ita esset quod natura humana semper esset
recta, hoc esset semper servandum. Sed quia quandoque contingit quod
voluntas hominis depravatur, est aliquis casus in quo depositum non est
reddendum, ne homo perversam voluntatem habens male eo utatur, ut puta
si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat.
Ad secundum dicendum quod voluntas humana ex communi condicto potest
aliquid facere iustum in his quae secundum se non habent aliquam
repugnantiam ad naturalem iustitiam. Et in his habet locum ius
positivum. Unde philosophus dicit, in V Ethic., quod legale
iustum est quod ex principio quidem nihil differt sic vel aliter,
quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam
habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum, puta
si statuatur quod liceat furari vel adulterium committere. Unde
dicitur Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas.
Ad tertium dicendum quod ius divinum dicitur quod divinitus
promulgatur. Et hoc quidem partim est de his quae sunt naturaliter
iusta, sed tamen eorum iustitia homines latet, partim autem est de his
quae fiunt iusta institutione divina. Unde etiam ius divinum per haec
duo distingui potest, sicut et ius humanum. Sunt enim in lege divina
quaedam praecepta quia bona, et prohibita quia mala, quaedam vero bona
quia praecepta, et mala quia prohibita.
|
|