|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ius gentium sit idem cum
iure naturali. Non enim omnes homines conveniunt nisi in eo quod est
eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines conveniunt, dicit
enim iurisconsultus quod ius gentium est quo gentes humanae utuntur.
Ergo ius gentium est ius naturale.
2. Praeterea, servitus inter homines est naturalis, quidam enim
sunt naturaliter servi, ut philosophus probat, in I Polit. Sed
servitutes pertinent ad ius gentium, ut Isidorus dicit. Ergo ius
gentium est ius naturale.
3. Praeterea, ius, ut dictum est, dividitur per ius naturale et
positivum. Sed ius gentium non est ius positivum, non enim omnes
gentes unquam convenerunt ut ex communi condicto aliquid statuerent.
Ergo ius gentium est ius naturale.
Sed contra est quod Isidorus dicit, quod ius aut naturale est, aut
civile, aut gentium. Et ita ius gentium distinguitur a iure
naturali.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ius sive iustum naturale
est quod ex sui natura est adaequatum vel commensuratum alteri. Hoc
autem potest contingere dupliciter. Uno modo, secundum absolutam sui
considerationem, sicut masculus ex sui ratione habet commensurationem
ad feminam ut ex ea generet, et parens ad filium ut eum nutriat. Alio
modo aliquid est naturaliter alteri commensuratum non secundum absolutam
sui rationem, sed secundum aliquid quod ex ipso consequitur, puta
proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolute, non
habet unde magis sit huius quam illius, sed si consideretur quantum ad
opportunitatem colendi et ad pacificum usum agri, secundum hoc habet
quandam commensurationem ad hoc quod sit unius et non alterius, ut
patet per philosophum, in II Polit. Absolute autem apprehendere
aliquid non solum convenit homini, sed etiam aliis animalibus. Et
ideo ius quod dicitur naturale secundum primum modum, commune est nobis
et aliis animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius
gentium, ut iurisconsultus dicit, quia illud omnibus animalibus, hoc
solum hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid
comparando ad id quod ex ipso sequitur, est proprium rationis. Et
ideo hoc quidem est naturale homini secundum rationem naturalem, quae
hoc dictat. Et ideo dicit Gaius iurisconsultus, quod naturalis ratio
inter omnes homines constituit, id apud omnes gentes custoditur,
vocaturque ius gentium.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod hunc hominem esse servum, absolute
considerando, magis quam alium, non habet rationem naturalem, sed
solum secundum aliquam utilitatem consequentem, inquantum utile est
huic quod regatur a sapientiori, et illi quod ab hoc iuvetur, ut
dicitur in I Polit. Et ideo servitus pertinens ad ius gentium est
naturalis secundo modo, sed non primo.
Ad tertium dicendum quod quia ea quae sunt iuris gentium naturalis
ratio dictat, puta ex propinquo habentia aequitatem; inde est quod non
indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio ea
instituit, ut dictum est in auctoritate inducta.
|
|