|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non debeat specialiter
distingui ius paternum et dominativum. Ad iustitiam enim pertinet
reddere unicuique quod suum est; ut dicit Ambrosius, in I de
officiis. Sed ius est obiectum iustitiae, sicut dictum est. Ergo
ius ad unumquemque aequaliter pertinet. Et sic non debet distingui
specialiter ius patris et domini.
2. Praeterea, ratio iusti est lex, ut dictum est. Sed lex
respicit commune bonum civitatis et regni, ut supra habitum est, non
autem respicit bonum privatum unius personae, aut etiam unius
familiae. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum
dominativum vel paternum, cum dominus et pater pertineant ad domum, ut
dicitur in I Polit.
3. Praeterea, multae aliae sunt differentiae graduum in hominibus,
ut puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam
principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale iustum determinari.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., specialiter a iusto
politico distinguit dominativum et paternum, et alia huiusmodi.
Respondeo dicendum quod ius, sive iustum dicitur per commensurationem
ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Uno modo, quod
simpliciter est alterum, sicut quod est omnino distinctum, sicut
apparet in duobus hominibus quorum unus non est sub altero, sed ambo
sunt sub uno principe civitatis. Et inter tales, secundum
philosophum, in V Ethic., est simpliciter iustum. Alio modo
dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius
existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris,
quia quodammodo est pars eius, ut dicitur in VIII Ethic.; et
servus est aliquid domini, quia est instrumentum eius, ut dicitur in
I Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio sicut ad
simpliciter alterum, et propter hoc non est ibi simpliciter iustum,
sed quoddam iustum, scilicet paternum. Et eadem ratione nec inter
dominum et servum, sed est inter eos dominativum iustum. Uxor autem,
quamvis sit aliquid viri, quia comparatur ad eam sicut ad proprium
corpus, ut patet per apostolum, ad Ephes. V; tamen magis
distinguitur a viro quam filius a patre vel servus a domino, assumitur
enim in quandam socialem vitam matrimonii. Et ideo, ut philosophus
dicit, inter virum et uxorem plus est de ratione iusti quam inter
patrem et filium, vel dominum et servum. Quia tamen vir et uxor
habent immediatam relationem ad domesticam communitatem, ut patet in I
Polit.; ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum,
sed magis iustum oeconomicum.
Ad primum ergo dicendum quod ad iustitiam pertinet reddere ius suum
unicuique, supposita tamen diversitate unius ad alterum, si quis enim
sibi det quod sibi debetur, non proprie vocatur hoc iustum. Et quia
quod est filii est patris, et quod est servi est domini, ideo non est
proprie iustitia patris ad filium, vel domini ad servum.
Ad secundum dicendum quod filius, inquantum filius, est aliquid
patris; et similiter servus, inquantum servus, est aliquid domini.
Uterque tamen prout consideratur ut quidam homo, est aliquid secundum
se subsistens ab aliis distinctum. Et ideo inquantum uterque est
homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquae
leges dantur de his quae sunt patris ad filium, vel domini ad servum.
Sed inquantum uterque est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi
perfecta ratio iusti vel iuris.
Ad tertium dicendum quod omnes aliae diversitates personarum quae sunt
in civitate, habent immediatam relationem ad communitatem civitatis et
ad principem ipsius. Et ideo ad eos est iustum secundum perfectam
rationem iustitiae. Distinguitur tamen istud iustum secundum diversa
officia. Unde et dicitur ius militare vel ius magistratuum aut
sacerdotum, non propter defectum a simpliciter iusto, sicut dicitur
ius paternum et dominativum, sed propter hoc quod unicuique conditioni
personae secundum proprium officium aliquid proprium debetur.
|
|