|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod iustitia sit circa
passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod circa
voluptates et tristitias est moralis virtus. Voluptas autem, idest
delectatio, et tristitia sunt passiones quaedam; ut supra habitum
est, cum de passionibus ageretur. Ergo iustitia, cum sit virtus
moralis, erit circa passiones.
2. Praeterea, per iustitiam rectificantur operationes quae sunt ad
alterum. Sed operationes huiusmodi rectificari non possunt nisi
passiones sint rectificatae, quia ex inordinatione passionum provenit
inordinatio in praedictis operationibus; propter concupiscentiam enim
venereorum proceditur ad adulterium, et propter superfluum amorem
pecuniae proceditur ad furtum. Ergo oportet quod iustitia sit circa
passiones.
3. Praeterea, sicut iustitia particularis est ad alterum, ita etiam
et iustitia legalis. Sed iustitia legalis est circa passiones,
alioquin non se extenderet ad omnes virtutes, quarum quaedam manifeste
sunt circa passiones. Ergo iustitia est circa passiones.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod est circa
operationes.
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas ex duobus apparet.
Primo quidem, ex ipso subiecto iustitiae, quod est voluntas cuius
motus vel actus non sunt passiones, ut supra habitum est; sed solum
motus appetitus sensitivi passiones dicuntur. Et ideo iustitia non est
circa passiones, sicut temperantia et fortitudo, quae sunt irascibilis
et concupiscibilis, sunt circa passiones. Alio modo, ex parte
materiae. Quia iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Non autem
per passiones interiores immediate ad alterum ordinamur. Et ideo
iustitia circa passiones non est.
Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet virtus moralis est circa
voluptates et tristitias sicut circa materiam, nam fortitudo est circa
timores et audacias. Sed omnis virtus moralis ordinatur ad
delectationem et tristitiam sicut ad quosdam fines consequentes, quia,
ut philosophus dicit, in VII Ethic., delectatio et tristitia est
finis principalis, ad quem respicientes unumquodque hoc quidem malum,
hoc quidem bonum dicimus. Et hoc modo etiam pertinent ad iustitiam,
quia non est iustus qui non gaudet iustis operationibus, ut dicitur in
I Ethic.
Ad secundum dicendum quod operationes exteriores mediae sunt quodammodo
inter res exteriores, quae sunt earum materia, et inter passiones
interiores, quae sunt earum principia. Contingit autem quandoque esse
defectum in uno eorum sine hoc quod sit defectus in alio, sicut si
aliquis surripiat rem alterius non cupiditate habendi, sed voluntate
nocendi; vel e converso si aliquis alterius rem concupiscat, quam
tamen surripere non velit. Rectificatio ergo operationum secundum quod
ad exteriora terminantur, pertinet ad iustitiam, sed rectificatio
earum secundum quod a passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes
morales, quae sunt circa passiones. Unde surreptionem alienae rei
iustitia impedit inquantum est contra aequalitatem in exterioribus
constituendam, liberalitas vero inquantum procedit ab immoderata
concupiscentia divitiarum. Sed quia operationes exteriores non habent
speciem ab interioribus passionibus, sed magis a rebus exterioribus,
sicut ex obiectis; ideo, per se loquendo, operationes exteriores
magis sunt materia iustitiae quam aliarum virtutum moralium.
Ad tertium dicendum quod bonum commune est finis singularum personarum
in communitate existentium, sicut bonum totius finis est cuiuslibet
partium. Bonum autem unius personae singularis non est finis
alterius. Et ideo iustitia legalis, quae ordinatur ad bonum commune,
magis se potest extendere ad interiores passiones, quibus homo
aliqualiter disponitur in seipso, quam iustitia particularis, quae
ordinatur ad bonum alterius singularis personae. Quamvis iustitia
legalis principalius se extendat ad alias virtutes quantum ad exteriores
operationes earum, inquantum scilicet praecipit lex fortis opera
facere, et quae temperati, et quae mansueti, ut dicitur in V
Ethic.
|
|