|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod medium iustitiae non sit
medium rei. Ratio enim generis salvatur in omnibus speciebus. Sed
virtus moralis in II Ethic. definitur esse habitus electivus in
medietate existens determinata ratione quoad nos. Ergo et in iustitia
est medium rationis, et non rei.
2. Praeterea, in his quae simpliciter sunt bona non est accipere
superfluum et diminutum, et per consequens nec medium, sicut patet de
virtutibus, ut dicitur in II Ethic. Sed iustitia est circa
simpliciter bona, ut dicitur in V Ethic. Ergo in iustitia non est
medium rei.
3. Praeterea, in aliis virtutibus ideo dicitur esse medium rationis
et non rei, quia diversimode accipitur per comparationem ad diversas
personas, quia quod uni est multum, alteri est parum, ut dicitur in
II Ethic. Sed hoc etiam observatur in iustitia, non enim eadem
poena punitur qui percutit principem, et qui percutit privatam
personam. Ergo etiam iustitia non habet medium rei, sed medium
rationis.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., assignat medium
iustitiae secundum proportionalitatem arithmeticam, quod est medium
rei.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, aliae virtutes
morales consistunt principaliter circa passiones, quarum rectificatio
non attenditur nisi secundum comparationem ad ipsum hominem cuius sunt
passiones, secundum scilicet quod irascitur et concupiscit prout debet
secundum diversas circumstantias. Et ideo medium talium virtutum non
accipitur secundum proportionem unius rei ad alteram, sed solum
secundum comparationem ad ipsum virtuosum. Et propter hoc in ipsis est
medium solum secundum rationem quoad nos. Sed materia iustitiae est
exterior operatio secundum quod ipsa, vel res cuius est usus, debitam
proportionem habet ad aliam personam. Et ideo medium iustitiae
consistit in quadam proportionis aequalitate rei exterioris ad personam
exteriorem. Aequale autem est realiter medium inter maius et minus,
ut dicitur in X Metaphys. Unde iustitia habet medium rei.
Ad primum ergo dicendum quod hoc medium rei est etiam medium rationis.
Et ideo in iustitia salvatur ratio virtutis moralis.
Ad secundum dicendum quod bonum simpliciter dupliciter dicitur. Uno
modo, quod est omnibus modis bonum, sicut virtutes sunt bonae. Et
sic in his quae sunt bona simpliciter non est accipere medium et
extrema. Alio modo dicitur aliquid simpliciter bonum quia est absolute
bonum, scilicet secundum suam naturam consideratum, quamvis per abusum
possit fieri malum, sicut patet de divitiis et honoribus. Et in
talibus potest accipi superfluum, diminutum et medium quantum ad
homines, qui possunt eis uti vel bene vel male. Ei sic circa
simpliciter bona dicitur esse iustitia.
Ad tertium dicendum quod iniuria illata aliam proportionem habet ad
principem, et aliam ad personam privatam. Et ideo oportet aliter
adaequare utramque iniuriam per vindictam. Quod pertinet ad
diversitatem rei, et non solum ad diversitatem rationis.
|
|