|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod actus iustitiae non
sit reddere unicuique quod suum est. Augustinus enim, XIV de
Trin., attribuit iustitiae subvenire miseris. Sed in subveniendo
miseris non tribuimus eis quae sunt eorum, sed magis quae sunt nostra.
Ergo iustitiae actus non est tribuere unicuique quod suum est.
2. Praeterea, Tullius, in I de Offic., dicit quod
beneficentia, quam benignitatem vel liberalitatem appellari licet, ad
iustitiam pertinet. Sed liberalitatis est de proprio dare alicui, non
de eo quod est eius. Ergo iustitiae actus non est reddere unicuique
quod suum est.
3. Praeterea, ad iustitiam pertinet non solum res dispensare debito
modo, sed etiam iniuriosas actiones cohibere, puta homicidia,
adulteria et alia huiusmodi. Sed reddere quod suum est videtur solum
ad dispensationem rerum pertinere. Ergo non sufficienter per hoc
notificatur actus iustitiae quod dicitur actus eius esse reddere
unicuique quod suum est.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., iustitia est
quae unicuique quod suum est tribuit, alienum non vindicat, utilitatem
propriam negligit ut communem aequitatem custodiat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, materia iustitiae est
operatio exterior secundum quod ipsa, vel res qua per eam utimur,
proportionatur alteri personae, ad quam per iustitiam ordinamur. Hoc
autem dicitur esse suum uniuscuiusque personae quod ei secundum
proportionis aequalitatem debetur. Et ideo proprius actus iustitiae
nihil est aliud quam reddere unicuique quod suum est.
Ad primum ergo dicendum quod iustitiae, cum sit virtus cardinalis,
quaedam aliae virtutes secundariae adiunguntur, sicut misericordia,
liberalitas et aliae huiusmodi virtutes, ut infra patebit. Et ideo
subvenire miseris, quod pertinet ad misericordiam sive pietatem, et
liberaliter benefacere, quod pertinet ad liberalitatem, per quandam
reductionem attribuitur iustitiae, sicut principali virtuti.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic.,
omne superfluum in his quae ad iustitiam pertinent lucrum, extenso
nomine, vocatur, sicut et omne quod minus est vocatur damnum. Et hoc
ideo, quia iustitia prius est exercita, et communius exercetur in
voluntariis commutationibus rerum, puta emptione et venditione, in
quibus proprie haec nomina dicuntur; et exinde derivantur haec nomina
ad omnia circa quae potest esse iustitia. Et eadem ratio est de hoc
quod est reddere unicuique quod suum est.
|
|