|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod iustitia non
praeemineat inter omnes virtutes morales. Ad iustitiam enim pertinet
reddere alteri quod suum est. Ad liberalitatem autem pertinet de
proprio dare, quod virtuosius est. Ergo liberalitas est maior virtus
quam iustitia.
2. Praeterea, nihil ornatur nisi per aliquid dignius se. Sed
magnanimitas est ornamentum et iustitiae et omnium virtutum, ut dicitur
in IV Ethic. Ergo magnanimitas est nobilior quam iustitia.
3. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum, ut dicitur in
II Ethic. Sed fortitudo est circa magis difficilia quam iustitia,
idest circa pericula mortis, ut dicitur in III Ethic. Ergo
fortitudo est nobilior iustitia.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., in iustitia
virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur.
Respondeo dicendum quod si loquamur de iustitia legali, manifestum est
quod ipsa est praeclarior inter omnes virtutes morales, inquantum bonum
commune praeeminet bono singulari unius personae. Et secundum hoc
philosophus, in V Ethic., dicit quod praeclarissima virtutum
videtur esse iustitia, et neque est Hesperus neque Lucifer ita
admirabilis. Sed etiam si loquamur de iustitia particulari,
praecellit inter alias virtutes morales, duplici ratione. Quarum
prima potest sumi ex parte subiecti, quia scilicet est in nobiliori
parte animae, idest in appetitu rationali, scilicet voluntate; aliis
virtutibus moralibus existentibus in appetitu sensitivo, ad quem
pertinent passiones, quae sunt materia aliarum virtutum moralium.
Secunda ratio sumitur ex parte obiecti. Nam aliae virtutes laudantur
solum secundum bonum ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur secundum
quod virtuosus ad alium bene se habet, et sic iustitia quodammodo est
bonum alterius, ut dicitur in V Ethic. Et propter hoc philosophus
dicit, in I Rhet., necesse est maximas esse virtutes eas quae sunt
aliis honestissimae, siquidem est virtus potentia benefactiva.
Propter hoc fortes et iustos maxime honorant, quoniam fortitudo est
utilis aliis in bello, iustitia autem et in bello et in pace.
Ad primum ergo dicendum quod liberalitas, etsi de suo det, tamen hoc
facit inquantum in hoc considerat propriae virtutis bonum. Iustitia
autem dat alteri quod suum est quasi considerans bonum commune. Et
praeterea iustitia observatur ad omnes, liberalitas autem ad omnes se
extendere non potest. Et iterum liberalitas, quae de suo dat, supra
iustitiam fundatur, per quam conservatur unicuique quod suum est.
Ad secundum dicendum quod magnanimitas, inquantum supervenit
iustitiae, auget eius bonitatem. Quae tamen sine iustitia nec
virtutis rationem haberet.
Ad tertium dicendum quod fortitudo consistit circa difficiliora, non
tamen est circa meliora, cum sit solum in bello utilis, iustitia autem
et in pace et in bello, sicut dictum est.
|
|