|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur
a iurisperitis quod iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum
unicuique tribuens. Iustitia enim, secundum philosophum, in V
Ethic., est habitus a quo sunt aliqui operativi iustorum, et a quo
operantur et volunt iusta. Sed voluntas nominat potentiam, vel etiam
actum. Ergo inconvenienter iustitia dicitur esse voluntas.
2. Praeterea, rectitudo voluntatis non est voluntas, alioquin, si
voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quod nulla voluntas esset
perversa. Sed secundum Anselmum, in libro de veritate, iustitia est
rectitudo. Ergo iustitia non est voluntas.
3. Praeterea, sola Dei voluntas est perpetua. Si ergo iustitia
est perpetua voluntas, in solo Deo erit iustitia.
4. Praeterea, omne perpetuum est constans, quia est immutabile.
Superflue ergo utrumque ponitur in definitione iustitiae, et perpetuum
et constans.
5. Praeterea, reddere ius unicuique pertinet ad principem. Si
igitur iustitia sit ius suum unicuique tribuens, sequetur quod iustitia
non sit nisi in principe. Quod est inconveniens.
6. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles.,
quod iustitia est amor Deo tantum serviens. Non ergo reddit unicuique
quod suum est.
Respondeo dicendum quod praedicta iustitiae definitio conveniens est,
si recte intelligatur. Cum enim omnis virtus sit habitus qui est
principium boni actus, necesse est quod virtus definiatur per actum
bonum circa propriam materiam virtutis. Est autem iustitia circa ea
quae ad alterum sunt sicut circa propriam materiam, ut infra patebit.
Et ideo actus iustitiae per comparationem ad propriam materiam et
obiectum tangitur cum dicitur, ius suum unicuique tribuens, quia, ut
Isidorus dicit, in libro Etymol., iustus dicitur quia ius
custodit. Ad hoc autem quod aliquis actus circa quamcumque materiam
sit virtuosus, requiritur quod sit voluntarius, et quod sit stabilis
et firmus, quia philosophus dicit, in II Ethic., quod ad virtutis
actum requiritur primo quidem quod operetur sciens, secundo autem quod
eligens et propter debitum finem, tertio quod immobiliter operetur.
Primum autem horum includitur in secundo, quia quod per ignorantiam
agitur est involuntarium, ut dicitur in III Ethic. et ideo in
definitione iustitiae primo ponitur voluntas, ad ostendendum quod actus
iustitiae debet esse voluntarius. Additur autem de constantia et
perpetuitate, ad designandum actus firmitatem. Et ideo praedicta
definitio est completa definitio iustitiae, nisi quod actus ponitur pro
habitu, qui per actum specificatur, habitus enim ad actum dicitur.
Et si quis vellet in debitam formam definitionis reducere, posset sic
dicere, quod iustitia est habitus secundum quem aliquis constanti et
perpetua voluntate ius suum unicuique tribuit. Et quasi est eadem
definitio cum ea quam philosophus ponit, in V Ethic., dicens quod
iustitia est habitus secundum quem aliquis dicitur operativus secundum
electionem iusti.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas hic nominat actum, non
potentiam. Est autem consuetum quod apud auctores habitus per actus
definiantur, sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod fides est
credere quod non vides.
Ad secundum dicendum quod neque etiam iustitia est essentialiter
rectitudo, sed causaliter tantum, est enim habitus secundum quem
aliquis recte operatur et vult.
Ad tertium dicendum quod voluntas potest dici perpetua dupliciter.
Uno modo, ex parte ipsius actus, qui perpetuo durat. Et sic solius
Dei voluntas est perpetua. Alio modo, ex parte obiecti, quia
scilicet aliquis vult perpetuo facere aliquid. Et hoc requiritur ad
rationem iustitiae. Non enim sufficit ad rationem iustitiae quod
aliquis velit ad horam in aliquo negotio servare iustitiam, quia vix
invenitur aliquis qui velit in omnibus iniuste agere, sed requiritur
quod homo habeat voluntatem perpetuo et in omnibus iustitiam
conservandi.
Ad quartum dicendum quod quia perpetuum non accipitur secundum
durationem perpetuam actus voluntatis, non superflue additur constans,
ut sicut per hoc quod dicitur perpetua voluntas designatur quod aliquis
gerat in proposito perpetuo iustitiam conservandi, ita etiam per hoc
quod dicitur constans designatur quod in hoc proposito firmiter
perseveret.
Ad quintum dicendum quod iudex reddit quod suum est per modum
imperantis et dirigentis, quia iudex est iustum animatum, et princeps
est custos iusti, ut dicitur in V Ethic. Sed subditi reddunt quod
suum est unicuique per modum executionis.
Ad sextum dicendum quod sicut in dilectione Dei includitur dilectio
proximi, ut supra dictum est; ita etiam in hoc quod homo servit Deo
includitur quod unicuique reddat quod debet.
|
|