|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iustitia non semper sit
ad alterum. Dicit enim apostolus, ad Rom. III, quod iustitia
Dei est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per
comparationem unius hominis ad alterum. Ergo neque iustitia.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in libro de moribus Eccles.,
ad iustitiam pertinet, ob hoc quod servit Deo, bene imperare
ceteris, quae homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitivus est
homini subiectus, ut patet Gen. IV, ubi dicitur, subter te erit
appetitus eius, scilicet peccati, et tu dominaberis illius. Ergo ad
iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad
seipsum.
3. Praeterea, iustitia Dei est aeterna. Sed nihil aliud fuit Deo
coaeternum. Ergo de ratione iustitiae non est quod sit ad alterum.
4. Praeterea, sicut operationes quae sunt ad alterum indigent
rectificari, ita etiam operationes quae sunt ad seipsum. Sed per
iustitiam rectificantur operationes, secundum illud Prov. XI,
iustitia simplicis dirigit viam eius. Ergo iustitia non solum est
circa ea quae sunt ad alterum, sed etiam circa ea quae sunt ad
seipsum.
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., quod iustitiae
ea ratio est qua societas hominum inter ipsos, et vitae communitas
continetur. Sed hoc importat respectum ad alterum. Ergo iustitia est
solum circa ea quae sunt ad alterum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum nomen iustitiae
aequalitatem importet, ex sua ratione iustitia habet quod sit ad
alterum, nihil enim est sibi aequale, sed alteri. Et quia ad
iustitiam pertinet actus humanos rectificare, ut dictum est, necesse
est quod alietas ista quam requirit iustitia, sit diversorum agere
potentium. Actiones autem sunt suppositorum et totorum, non autem,
proprie loquendo, partium et formarum, seu potentiarum, non enim
proprie dicitur quod manus percutiat, sed homo per manum; neque
proprie dicitur quod calor calefaciat, sed ignis per calorem.
Secundum tamen similitudinem quandam haec dicuntur. Iustitia ergo
proprie dicta requirit diversitatem suppositorum, et ideo non est nisi
unius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in uno
et eodem homine diversa principia actionum quasi diversa agentia, sicut
ratio et irascibilis et concupiscibilis. Et ideo metaphorice in uno et
eodem homine dicitur esse iustitia, secundum quod ratio imperat
irascibili et concupiscibili, et secundum quod hae obediunt rationi,
et universaliter secundum quod unicuique parti hominis attribuitur quod
ei convenit. Unde philosophus, in V Ethic., hanc iustitiam
appellat secundum metaphoram dictam.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia quae fit per fidem in nobis, est
per quam iustificatur impius, quae quidem in ipsa debita ordinatione
partium animae consistit, sicut supra dictum est, cum de
iustificatione impii ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam
metaphorice dictam, quae potest inveniri etiam in aliquo solitariam
vitam agente.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod iustitia Dei est ab aeterno secundum
voluntatem et propositum aeternum, et in hoc praecipue iustitia
consistit. Quamvis secundum effectum non sit ab aeterno, quia nihil
est Deo coaeternum.
Ad quartum dicendum quod actiones quae sunt hominis ad seipsum
sufficienter rectificantur rectificatis passionibus per alias virtutes
morales. Sed actiones quae sunt ad alterum indigent speciali
rectificatione, non solum per comparationem ad agentem, sed etiam per
comparationem ad eum ad quem sunt. Et ideo circa eas est specialis
virtus, quae est iustitia.
|
|