|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit
virtus. Dicitur enim Luc. XVII, cum feceritis omnia quae
praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus
facere fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis, dicit enim
Ambrosius, in II de Offic., utilitatem non pecuniarii lucri
aestimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod
quis debet facere non est opus virtutis. Est autem opus iustitiae.
Ergo iustitia non est virtus.
2. Praeterea, quod fit ex necessitate non est meritorium. Sed
reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est
necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum
meremur. Ergo iustitia non est virtus.
3. Praeterea, omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autem
quae exterius constituuntur non sunt agibilia, sed factibilia, ut
patet per philosophum, in IX Metaphys. Cum igitur ad iustitiam
pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quod
iustitia non sit virtus moralis.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., quod in
quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine et
iustitia, tota boni operis structura consurgit.
Respondeo dicendum quod virtus humana est quae bonum reddit actum
humanum, et ipsum hominem bonum facit. Quod quidem convenit
iustitiae. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc quod attingit
regulam rationis, secundum quam humani actus rectificantur. Unde cum
iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus
hominis bonum reddit. Et ut Tullius dicit, in I de Offic., ex
iustitia praecipue viri boni nominantur. Unde, sicut ibidem dicit,
in ea virtutis splendor est maximus.
Ad primum ergo dicendum quod cum aliquis facit quod debet, non affert
utilitatem lucri ei cui facit quod debet, sed solum abstinet a damno
eius. Sibi tamen facit utilitatem, inquantum spontanea et prompta
voluntate facit illud quod debet, quod est virtuose agere. Unde
dicitur Sap. VIII quod sapientia Dei sobrietatem et iustitiam
docet, prudentiam et virtutem; quibus in vita nihil est utilius
hominibus, scilicet virtuosis.
Ad secundum dicendum quod duplex est necessitas. Una coactionis, et
haec, quia repugnat voluntati, tollit rationem meriti. Alia autem
est necessitas ex obligatione praecepti, sive ex necessitate finis,
quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc
faciat. Et talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantum
aliquis hoc quod sic est necessarium voluntarie agit. Excludit tamen
gloriam supererogationis, secundum illud I ad Cor. IX, si
evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit.
Ad tertium dicendum quod iustitia non consistit circa exteriores res
quantum ad facere, quod pertinet ad artem, sed quantum ad hoc quod
utitur eis ad alterum.
|
|