|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit in
voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quandoque veritas dicitur.
Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus. Ergo iustitia non
est in voluntate sicut in subiecto.
2. Praeterea, iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Sed
ordinare aliquid ad alterum est rationis. Iustitia ergo non est in
voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione.
3. Praeterea, iustitia non est virtus intellectualis, cum non
ordinetur ad cognitionem. Unde relinquitur quod sit virtus moralis.
Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod
est irascibilis et concupiscibilis, ut patet per philosophum, in I
Ethic. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed
magis in irascibili et concupiscibili.
Sed contra est quod Anselmus dicit, quod iustitia est rectitudo
voluntatis propter se servata.
Respondeo dicendum quod illa potentia est subiectum virtutis ad cuius
potentiae actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non
ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitivum, non enim dicimur
iusti ex hoc quod recte aliquid cognoscimus. Et ideo subiectum
iustitiae non est intellectus vel ratio, quae est potentia
cognoscitiva. Sed quia iusti dicimur in hoc quod aliquid recte
agimus; proximum autem principium actus est vis appetitiva; necesse
est quod iustitia sit in aliqua vi appetitiva sicut in subiecto. Est
autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quae est in ratione; et
appetitus sensitivus consequens apprehensionem sensus, qui dividitur
per irascibilem et concupiscibilem, ut in primo habitum est. Reddere
autem unicuique quod suum est non potest procedere ex appetitu
sensitivo, quia apprehensio sensitiva non se extendit ad hoc quod
considerare possit proportionem unius ad alterum, sed hoc est proprium
rationis. Unde iustitia non potest esse sicut in subiecto in
irascibili vel concupiscibili, sed solum in voluntate. Et ideo
philosophus definit iustitiam per actum voluntatis, ut ex supradictis
patet.
Ad primum ergo dicendum quod quia voluntas est appetitus rationalis,
ideo rectitudo rationis, quae veritas dicitur, voluntati impressa,
propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde
est quod quandoque iustitia veritas vocatur.
Ad secundum dicendum quod voluntas fertur in suum obiectum consequenter
ad apprehensionem rationis. Et ideo, quia ratio ordinat in alterum,
voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterum, quod pertinet ad
iustitiam.
Ad tertium dicendum quod rationale per participationem non solum est
irascibilis et concupiscibilis, sed omnino appetitivum, ut dicitur in
I Ethic., quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitivo
autem comprehenditur voluntas. Et ideo voluntas potest esse subiectum
virtutis moralis.
|
|