|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit virtus
generalis. Iustitia enim condividitur aliis virtutibus, ut patet
Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et
virtutem. Sed generale non condividitur seu connumeratur speciebus sub
illo generali contentis. Ergo iustitia non est virtus generalis.
2. Praeterea, sicut iustitia ponitur virtus cardinalis, ita etiam
temperantia et fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur
virtus generalis. Ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus
generalis.
3. Praeterea, iustitia est semper ad alterum, ut supra dictum est.
Sed peccatum quod est in proximum non est peccatum generale, sed
dividitur contra peccatum quo peccat homo contra seipsum. Ergo etiam
neque iustitia est virtus generalis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia
est omnis virtus.
Respondeo dicendum quod iustitia, sicut dictum est, ordinat hominem
in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno
modo, ad alium singulariter consideratum. Alio modo, ad alium in
communi, secundum scilicet quod ille qui servit alicui communitati
servit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad
utrumque igitur se potest habere iustitia secundum propriam rationem.
Manifestum est autem quod omnes qui sub communitate aliqua continentur
comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod
est totius est, unde et quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum
totius. Secundum hoc igitur bonum cuiuslibet virtutis, sive
ordinantis aliquem hominem ad seipsum sive ordinantis ipsum ad aliquas
alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod
ordinat iustitia. Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad
iustitiam pertinere, secundum quod ordinat hominem ad bonum commune.
Et quantum ad hoc iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem
pertinet ordinare in bonum commune, ut supra habitum est, inde est
quod talis iustitia, praedicto modo generalis, dicitur iustitia
legalis, quia scilicet per eam homo concordat legi ordinanti actus
omnium virtutum in bonum commune.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia condividitur seu connumeratur
aliis virtutibus non inquantum est generalis, sed inquantum est
specialis virtus, ut infra dicetur.
Ad secundum dicendum quod temperantia et fortitudo sunt in appetitu
sensitivo, idest in concupiscibili et irascibili. Huiusmodi autem
vires sunt appetitivae quorundam bonorum particularium, sicut et sensus
est particularium cognoscitivus. Sed iustitia est sicut in subiecto in
appetitu intellectivo, qui potest esse universalis boni, cuius
intellectus est apprehensivus. Et ideo iustitia magis potest esse
virtus generalis quam temperantia vel fortitudo.
Ad tertium dicendum quod illa quae sunt ad seipsum sunt ordinabilia ad
alterum, praecipue quantum ad bonum commune. Unde et iustitia
legalis, secundum quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus
generalis; et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum commune,
unde dicitur I Ioan. III quod omne peccatum est iniquitas.
|
|