|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod iustitia, secundum quod
est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute. Dicit enim
philosophus, in V Ethic., quod virtus et iustitia legalis est eadem
omni virtuti, esse autem non est idem. Sed illa quae differunt solum
secundum esse, vel secundum rationem, non differunt secundum
essentiam. Ergo iustitia est idem per essentiam cum omni virtute.
2. Praeterea, omnis virtus quae non est idem per essentiam cum omni
virtute, est pars virtutis. Sed iustitia praedicta, ut ibidem
philosophus dicit, non est pars virtutis, sed tota virtus. Ergo
praedicta iustitia est idem essentialiter cum omni virtute.
3. Praeterea, per hoc quod aliqua virtus ordinat actum suum ad
altiorem finem, non diversificatur secundum essentiam habitus, sicut
idem est essentialiter habitus temperantiae, etiam si actus eius
ordinetur ad bonum divinum. Sed ad iustitiam legalem pertinet quod
actus omnium virtutum ordinentur ad altiorem finem, idest ad bonum
commune multitudinis, quod praeeminet bono unius singularis personae.
Ergo videtur quod iustitia legalis essentialiter sit omnis virtus.
4. Praeterea, omne bonum partis ordinabile est ad bonum totius,
unde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum et frustra. Sed
illud quod est secundum virtutem non potest esse huiusmodi. Ergo
videtur quod nullus actus possit esse alicuius virtutis qui non
pertineat ad iustitiam generalem, quae ordinat in bonum commune. Et
sic videtur quod iustitia generalis sit idem in essentia cum omni
virtute.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod multi in
propriis quidem possunt virtute uti, in his autem quae ad alterum non
possunt. Et in III Polit. dicit quod non est simpliciter eadem
virtus boni viri et boni civis. Sed virtus boni civis est iustitia
generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum commune. Ergo non est
eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed una potest sine alia
haberi.
Respondeo dicendum quod generale dicitur aliquid dupliciter. Uno
modo, per praedicationem, sicut animal est generale ad hominem et
equum et ad alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quod sit idem
essentialiter cum his ad quae est generale, quia genus pertinet ad
essentiam speciei et cadit in definitione eius. Alio modo dicitur
aliquid generale secundum virtutem, sicut causa universalis est
generalis ad omnes effectus, ut sol ad omnia corpora, quae
illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale
non oportet quod sit idem in essentia cum his ad quae est generale,
quia non est eadem essentia causae et effectus. Hoc autem modo,
secundum praedicta, iustitia legalis dicitur esse virtus generalis,
inquantum scilicet ordinat actus aliarum virtutum ad suum finem, quod
est movere per imperium omnes alias virtutes. Sicut enim caritas
potest dici virtus generalis inquantum ordinat actus omnium virtutum ad
bonum divinum, ita etiam iustitia legalis inquantum ordinat actus
omnium virtutum ad bonum commune. Sicut ergo caritas, quae respicit
bonum divinum ut proprium obiectum, est quaedam specialis virtus
secundum suam essentiam; ita etiam iustitia legalis est specialis
virtus secundum suam essentiam, secundum quod respicit commune bonum ut
proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter, et quasi
architectonice; in subditis autem secundario et quasi ministrative.
Potest tamen quaelibet virtus, secundum quod a praedicta virtute,
speciali quidem in essentia, generali autem secundum virtutem,
ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo
loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute,
differt autem ratione. Et hoc modo loquitur philosophus.
Unde patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum quod etiam illa ratio secundum hunc modum procedit
de iustitia legali, secundum quod virtus imperata a iustitia legali
iustitia legalis dicitur.
Ad quartum dicendum quod quaelibet virtus secundum propriam rationem
ordinat actum suum ad proprium finem illius virtutis. Quod autem
ordinetur ad ulteriorem finem, sive semper sive aliquando, hoc non
habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem a
qua in illum finem ordinetur. Et sic oportet esse unam virtutem
superiorem quae ordinet omnes virtutes in bonum commune, quae est
iustitia legalis, et est alia per essentiam ab omni virtute.
|
|