|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua iustitia
particularis praeter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est
superfluum, sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter
ordinat hominem circa omnia quae ad alterum sunt. Ergo non est
necessaria aliqua iustitia particularis.
2. Praeterea, unum et multa non diversificant speciem virtutis.
Sed iustitia legalis ordinat hominem ad alium secundum ea quae ad
multitudinem pertinent, ut ex praedictis patet. Ergo non est alia
species iustitiae quae ordinet hominem ad alterum in his quae pertinent
ad unam singularem personam.
3. Praeterea, inter unam singularem personam et multitudinem
civitatis media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia
particularis per comparationem ad unam personam praeter iustitiam
generalem, pari ratione debet esse alia iustitia oeconomica, quae
ordinet hominem ad bonum commune unius familiae. Quod quidem non
dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est praeter iustitiam
legalem.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super illud Matth. V,
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, iustitiam autem dicit vel
universalem virtutem, vel particularem avaritiae contrariam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iustitia legalis non est
essentialiter omnis virtus, sed oportet praeter iustitiam legalem,
quae ordinat hominem immediate ad bonum commune, esse alias virtutes
quae immediate ordinant hominem circa particularia bona. Quae quidem
possunt esse vel ad seipsum, vel ad alteram singularem personam.
Sicut ergo praeter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes
particulares quae ordinant hominem in seipso, puta temperantiam et
fortitudinem; ita etiam praeter iustitiam legalem oportet esse
particularem quandam iustitiam, quae ordinet hominem circa ea quae sunt
ad alteram singularem personam.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia legalis sufficienter quidem
ordinat hominem in his quae sunt ad alterum, quantum ad commune quidem
bonum, immediate; quantum autem ad bonum unius singularis personae,
mediate. Et ideo oportet esse aliquam particularem iustitiam, quae
immediate ordinet hominem ad bonum alterius singularis personae.
Ad secundum dicendum quod bonum commune civitatis et bonum singulare
unius personae non differunt solum secundum multum et paucum, sed
secundum formalem differentiam, alia enim est ratio boni communis et
boni singularis, sicut et alia est ratio totius et partis. Et ideo
philosophus, in I Polit., dicit quod non bene dicunt qui dicunt
civitatem et domum et alia huiusmodi differre solum multitudine et
paucitate, et non specie.
Ad tertium dicendum quod domestica multitudo, secundum philosophum,
in I Polit., distinguitur secundum tres coniugationes, scilicet
uxoris et viri, patris et filii, domini et servi, quarum personarum
una est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personam non est
simpliciter iustitia, sed quaedam iustitiae species, scilicet
oeconomica, ut dicitur in V Ethic.
|
|