|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod iustitia particularis
non habeat materiam specialem. Quia super illud Gen. II, fluvius
quartus ipse est Euphrates, dicit Glossa, Euphrates frugifer
interpretatur. Nec dicitur contra quod vadat, quia iustitia ad omnes
animae partes pertinet. Hoc autem non esset si haberet materiam
specialem, quia quaelibet materia specialis ad aliquam specialem
potentiam pertinet. Ergo iustitia particularis non habet materiam
specialem.
2. Praeterea, Augustinus, in libro octogintatrium quaest., dicit
quod quatuor sunt animae virtutes, quibus in hac vita spiritualiter
vivitur, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, et
dicit quod quarta est iustitia, quae per omnes diffunditur. Ergo
iustitia particularis, quae est una de quatuor virtutibus
cardinalibus, non habet specialem materiam.
3. Praeterea, iustitia dirigit hominem sufficienter in his quae sunt
ad alterum. Sed per omnia quae sunt huius vitae homo potest ordinari
ad alterum. Ergo materia iustitiae est generalis, non specialis.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit iustitiam
particularem circa ea specialiter quae pertinent ad communicationem
vitae.
Respondeo dicendum quod omnia quaecumque rectificari possunt per
rationem sunt materia virtutis moralis, quae definitur per rationem
rectam, ut patet per philosophum, in II Ethic. Possunt autem per
rationem rectificari et interiores animae passiones, et exteriores
actiones, et res exteriores quae in usum hominis veniunt, sed tamen
per exteriores actiones et per exteriores res, quibus sibi invicem
homines communicare possunt, attenditur ordinatio unius hominis ad
alium; secundum autem interiores passiones consideratur rectificatio
hominis in seipso. Et ideo, cum iustitia ordinetur ad alterum, non
est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa exteriores
actiones et res secundum quandam rationem obiecti specialem, prout
scilicet secundum eas unus homo alteri coordinatur.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia pertinet quidem essentialiter ad
unam partem animae, in qua est sicut in subiecto, scilicet ad
voluntatem, quae quidem movet per suum imperium omnes alias animae
partes. Et sic iustitia non directe, sed quasi per quandam
redundantiam ad omnes animae partes pertinet.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes
cardinales dupliciter accipiuntur. Uno modo, secundum quod sunt
speciales virtutes habentes determinatas materias. Alio modo,
secundum quod significant quosdam generales modos virtutis. Et hoc
modo loquitur ibi Augustinus. Dicit enim quod prudentia est cognitio
rerum appetendarum et fugiendarum; temperantia est refrenatio
cupiditatis ab his quae temporaliter delectant; fortitudo est firmitas
animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt; iustitia est, quae
per ceteras diffunditur, dilectio Dei et proximi, quae scilicet est
communis radix totius ordinis ad alterum.
Ad tertium dicendum quod passiones interiores, quae sunt pars materiae
moralis, secundum se non ordinantur ad alterum, quod pertinet ad
specialem rationem iustitiae, sed earum effectus sunt ad alterum
ordinabiles, scilicet operationes exteriores. Unde non sequitur quod
materia iustitiae sit generalis.
|
|